{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 603","citation":"Ficino, Opera omnia 603","ref":"603","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/603","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/603","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/603.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":152,"text":"Potest administrari bolus armenus etiam post septimum diem, plaga ueneno expurgata, ungendo in circuitu. Sic igitur conuenit in tertio antequam plaga sit facta uenenosa, & conuenit post septimum postquam plaga ueneno expurgata est, in circuitu autem ungi debet cum oleo rosato, aceto rosato, & aqua rosarum ad defendendum membrum. Hactenus Hispanensium & Catelanorum narrauimus opiniones unà cum correctionibus Arnoldi & Raymundi medicorum singularium, uera res est, & Raimundus huius est sententiae, scilicet quod non debeat purgari infirmus cum phlebotomia, medicina, aut uomitu, quando apostema repletum est admodum, & uenenosum, hoc est, transacto die secundo, ne uenenum tali motione intro reuertatur. Haec quidem opinio uidetur corrigenda secundum alios, & sic uidelicet purgari debet si opus sit (cum dictis obseruantijs) etiam post ipsum diem secundum, sic tamen quod dum purgatur applices uentosas & sanguisugas, sub & super signo, & quod cor defendatur intus & extrà cum cordialibus frigidis, & hic quoque modus non prorsus est alienus ab intentione praefati Raimundi. De astantium conseruatione, qui infirmum regunt.","prev":{"citation":"Opera omnia 601.12-14","label":"601.12 to 601.14","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/601.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/601.12"},"next":{"citation":"Opera omnia 603-2","label":"Cap. XXIIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/603-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/603-2"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}