{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 606","citation":"Ficino, Opera omnia 606","ref":"606","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/606","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/606","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/606.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":203,"text":"Tertio dicimus ut tardem reuertaris, quoniam pauxillula transacti morbi remanens infectio, potens est ad eos per quàm subitò maculandum omnes, qui etiam haud intempestiuo fugam tem pore coeperunt, quia maiori subsunt periculo, qui locum frequentant infectum quum prius aufugerint, quàm hi qui semper ibidem, cum cautela tamen, permanserunt, quoniam subita nouaque malè toleret natura accidentia, & praeter hoc diutissimè quidem remanent hae (ut antè diximus) qualitates in parietibus, lignamentis, uestibus, pannis quibusque & caeteris. Quantum uero ad solius aëris dispositionem una sufficit angaria, ita ut ubi ad tres menses immunes ab hoc morbo omnes quicunque sunt perstiterint, iudicare potest aërem iam fore purgatum. Sed esto cautissimus in appropinquatione & contactu eorum, quae plus aëre uenenum retinent. Procinctus fornacium in muris diutius seruant, quàm ligna uenenosam caliditatem, uerum purificando (ut saepius diximus) uidelicet cum ignibus, lotionibus, euentationibus fumigijs, odoribus, & reliquis. Purificantur homines communitur spacio quatuordecim dierum, domus, lignamenta, & caetera in uiginti uno. Panni, uestimenta & huiusmodi spatio dierum uiginti octo. His habeas temporibus separata ad bibendum pariter & manducandum uascula & lectisternia quaeque, uel saltem si caetera non possis linteamina reliqua lotionibus & fumigijs purificato. Equi, pecuniae, suppellectilia, sarcinulae, & huiusmodi, nisi admodum cautè egeris, uenenum diu seruare solent, quare uigil cautus & prudens esto, cunctisque ordinatim prouideas. Marsilij Ficini Epidemiarum Autidoti finis.","prev":{"citation":"Opera omnia 608-2","label":"Cap. XXV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/608-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/608-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 606-2","label":"MARSILII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/606-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/606-2"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}