{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 607","citation":"Ficino, Opera omnia 607","ref":"607","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/607","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/607","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/607.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":408,"text":"LIBER I. TIIE PROOEMIVM IN EPISTOLAS. Marsilius Ficinus Florentinus cunctis semel Epistolis suis S. VOTIENS Epistolae meę amicis meis, (me iubente) salutem dicitis, totiens amicissimo uestro Hieronymo Rossio immortales salutes dicite. Vos enim ego mortales genueram, ac nescio, qua fortuna propediem moribundas. Hieronymus autem insignis pietate uir regenerauit uos nuper, (ut spero) iam immortales. Latebatis enim iamdiu lu cis cupidae, nec quisquam adhuc è tenebris eruebat. Fato forsan uel Genio nondum uolente. Rossius autem noster, imò & uobis Roscius qua pietate semper erga parentem uestrum Marsilium se gessit, eadem nunc & uos charitatem haereditaria feliciter est prosequuntus, diligentia simul & opera curans, ut uestrae facies iamiam oppressae prorsus exprimerentur. Hunc ergo doctum piumque restiturorem uestrum, hactenus quidem tristes, nunc hilares salutate, atque pro ingenti immortalitatis munere, immortales gratias agite. XV. Decembris. M. CCCc. XCIIII. Florentiae. FICIN MARSIEII Florentini in Epistolas suas, scilicet in primum Librum ad Iulianum Medicem, Virum Magnanimum, Prooemium. Marsilius Ficinus Iuliano Medici, Viro Magnanimo, S. D. AGNVS Cosmus, Magnanime Iuliane, auus tuus patronus, saepe Platonicum illud habebat in ore, nihil ad egre gias res agendas commodatius esse, quàm prudentium do ctorumque uirorum beniuolentiam, nullumque certius argu mentum esse, uel iustitiae prudentiaeque, quàm si amici huiusmodi adsint, uel iniustitiae & imprudentiae, quam si desint. Aureum hoc Platonis nostri praeceptum. Cosmus re ipsa etiam multò magis, quàm uerbis in omni eius uita probauit, uir certè prae caeteris diues pecuniarum, longè ditior hominum, prudentiae iustitiaeque ditissimus. Atque id quod rarissimum & mirabile est, filium & nepotes huius omnis thesauri reliquit haeredes. Quo fit ut Iuliano meo senem illum ex quo unico post Deum salus mea pendebat agnoscam. Nemo est igitur quem magis saluere cupiam, quàm Iulianum, atque id quidem quotidie Deum precor & obsecro. Vt autem tibi animi mei uotum affectumque certius declararem, uolumen primum Epistolarum ad amicos mearum tibi amicorum regi dedicar e decreui. Quo & amici omnes ad unum praecipuum referantur amicum, & tum in ijs legendis, quotiens salutem legis, totiens Iulianum à Marsilio intelligas salutari. De felicisatis desiderio. Consmus Medices Marsilio Ficino Platonico, S. D. Ontuli heri me inagrum Charegium, non agri, sed animi colendi gratia, ueni ad nos Marsili quamprimum. Fer tecum Platonis in nostri librum de Summo bono, quem te isthic arbitror iam è Graeca lingua in Latinam, ut promiseras, transtulisse. Nihil enim ardentius cupio, quam quae uia commodius ad felicitatem ducat cognoscere. Vale & ueni non absque Orphica lyra. Quae sit ad felicitatem uia. S. D. Marsilius Ficinus Magno Cosmo, VEniam ad te cum primum potero, quam libentissime. Quid enim gratius, quam","prev":{"citation":"Opera omnia 606-2","label":"MARSILII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/606-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/606-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 608.1-4","label":"608.1 to 608.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/608.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/608.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}