{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 610.5-7","citation":"Ficino, Opera omnia 610.5-7","ref":"610.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/610.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/610.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/610.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":298,"text":"Sed ne mouearis, ut me tangas, qui stabilitas ipsa sum, ne distraharis per uaria, ut me apprehendas, qui unitas ipsa sum. Siste motum, collige multitudinem, me protinus assequeris, iamdiu te peni tus assecutum. ANIMA. Huic tam citò me deseris, ô mea salus? Cur tam repente filiam deseris sitibundam? Perge, age ulterius, perge precor uenerabile numen, dic obsecro per maiestatem tuam, si placet, planius, ha fac ut placeat, dic ergo, quia placuerit, planius, quid non es pater meus, ut reuiuiscam? Quid es iterum mi pater, ut uiuam? DEVS. Non corporis natura parens est tibi filia. Tantò enim melior es, quanto paren ti magis obtemperas, es autem tantò praestantior, quantò magis corpori aduersaris. Bonum tibi est esse cum patre, malum tibi est esse cum corpore. Non animus aliquis te genuit, ô anima, alioqui nihil super animum cogitares, & in ipsa animi mutabilitate sifreres gradum, neque stabilem prorsus naturam exigeres. Non intellectus aliquis multiplex te creauit, non enim simplicitatem summam attingeres, & intellectus ipsius tibi sufficeret consecutio, nunc autem ad ipsam uitam, ad ipsam essentiam, ad ipsum esse absolutum intelligendo atque amando ascendis super quemlibet intellectum, neque satis tibi intelligentia est, nisi & bene, & bonum intelligas. Bonum uerò ipsum tibi satis est absque du bio: non enim ob aliam rationem requiris quodlibet, nisi quia bonum. Bonum igitur ipsum procreator tuus est anima, non bonum corpus, non bonus animus, non bonus intellectus, sed bonum. Bonum quod quidem in seipso consistit, extra subiecti limites infinitum, infinitamque tibi tribuit uitam, uel ab aeuo in aeuum, uel saltem ab initio quodam in sempiternum. Boni faciem intueri desideras? mundum conspice uniuersum, Solis lumine plenum. Lumen conspice in materia mundi plenum omnibus rerum omnium formis, atque uolubile, subtrahe materiam, relinque caetera. Habes animam incorporeum lumen, omniforme, mutabile. Deme rursus huic mutationem, es iam intellectum angelicum consecuta, incorporeum lumen, omniforme, immutabile.","prev":{"citation":"Opera omnia 610.1-4","label":"610.1 to 610.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/610.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/610.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 611.1-4","label":"611.1 to 611.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/611.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/611.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}