{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 611.5-6","citation":"Ficino, Opera omnia 611.5-6","ref":"611.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/611.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/611.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/611.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":171,"text":"Quum nihil magis uoluntarium sit, quam bonum, propter quod omnia, imò quod in omnibus ubique uolo, & ita uolo, ut uelim insuper non posse nolle, quam uiua mors ista est, quis cogitet, per quam in me morior, in Deo uiuo, per quam morti morior, uitae uiuo, & uiuo uita, & gaudeo gaudio. O uoluptatem super sensum. O laetitia super animum. O gaudium super mentem. Sum equidem nunc extra mentem, neque amens tamen, quia super mentem. Furo rursus, furo nimium, neque praecipitor tamen, quia tollor in altum. Gestio nunc undique totus, & diffluo, neque dispergor tamen, quia me colligit tecum, quia me uiuit secum, Deus unitas unitatum. Exultate igitur nunc mecum omnes, quorum Deus exultatio est. Deus meus obuius factus est mihi. Deus uniuersi amplexus est me. Deus deorum meas modò medullas illabitur. Iam iam alit me Deus ipse totam, & qui genuit me, regenerat. Genuerat animam, reformat in angelum, conuertit in Deum, quam ego gratiam tibi referam, ô gratia gratiarum? Tu ipse doce me gratia gratiarum, doceprecor, & praesta. Gratia denique tibimet, Deus ipse tu, Deus esto.","prev":{"citation":"Opera omnia 611.1-4","label":"611.1 to 611.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/611.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/611.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 611","label":"MARSILII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/611","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/611"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}