{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 612.1-5","citation":"Ficino, Opera omnia 612.1-5","ref":"612.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/612.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/612.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/612.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":313,"text":"Non possem amici optimi uiri legis non admirari. Legis siquidem ordo & concentus aliquis necessarius est in elementis mundi, animalisque humoribus, in brutorum uictu, in contubernio quoque latronum: hi enim absque iusto quodam ordine unà uersari non possunt. Quid autem dicemus ad hoc? quòd quum apud inferos alia nulla sit uirtus, non desunt illic tamen lex & iustitia, quam pro meritis improbos puniant, & quum inter beatos non sint uirtutes illae morales amplius necessariae, quae ad sedatas corporis sensuumque pertur bationes mortalibus conferunt, à quibus liberati iam sunt, qui beata uita fruuntur: lex ta men inter eos & iustitia uigent, quae pro dignitate singulos aeternis afficiunt praemijs ser uantque beatos. Vale. De diuino furore. Marsilius Ficinus Peregrino Alio, S. D. y Ertio Calendas Decembres Ficinus Medicus pater meus duas epistolas tuo nomine ad me Fighinium attulit, alteram quidem soluta oratione scriptam, uersibus alteram, quibus profectò legendis effectum est, ut nostris temporibus admodum gratularer, quod eum adolescentem protulerint, cuius fama & glo ria illustrari possint. Equidem, Peregrine mi suauissime, quum aetatem tuam pariter, & ea quae abs te quotidie proficiscuntur considero, non solùm tantis amici bonis gaudeo, uerùm etiam uehementer admiror, atque haud scio, ut recentiores istos omittam, quis nam è priscis illis, quorum memoria ueneramur, tantùm in ea, qua tu nunc es aetate profecerit, id uerò non arti modò ac studio, sed & multò magis diuino illo furori, sine quo quenquam magnum unquam fuisse uirum, Democritus ac Plato negant, adscribo. Quo te afflari, ut ita dixerim, ac penitus corripi, concitatiores quidam motus affectusque ardentissimi, quo scripta tua exprimunt, argumento esse possunt, atque hanc ipsam, quae externis mo tibus fit concitationem, potissimùm Philosophi ueteres argumentum esse uoluerunt uim quandam in animis nostris esse diuinam. Sed quoniam à nobis de furore mentio facta est, ea de re Platonis nostri sententiam paucis, & ea breuitate, quam epistola exigit, referam, ut quid fuior sit, quot in partes deducatur, & quis cuique furori Deus praesit, facilè intelligas.","prev":{"citation":"Opera omnia 611-2","label":"MARSILII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/611-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/611-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 612.6-8","label":"612.6 to 612.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/612.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/612.6"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}