{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 613.5-8","citation":"Ficino, Opera omnia 613.5-8","ref":"613.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/613.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/613.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/613.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":281,"text":"Etenim pulchri tudinis specie quam oculi porrigunt, uerae atque intelligibilis pulchritudinis quandam quasi recordationem recuperantes, eam ineffabili occultoque mentis ardore desideramus: hunc denique Plato diuinum amorem uocitat eum, diffiniens profectum ex aspectu corporeae similitudinis, desiderium ad contemplandam rursus diuinam pulchritudinem redeundi. Praeterea necesse est eum, qui sic afficitur, non modò supernam illam pulchritu dinem desiderare, uerùm etiam eius, quae oculis patet, aspectu admodum delectari. Sic enim natura institutum est, ut qui aliquid appetit, eius quoque similitudine delectetur, at istud crassioris ingenij corruptionisque naturae proprium esse putat, si quis umbras dunta xat uerae illius pulchritudinis concupiscat, nec aliud quicquam, plaeter illam, quae oculis offertur speciem admiretur: hunc enim eo amore, cuius petulantia atque lasciuia comes est, affici uult, eum diffiniens irrationalem atque insolentem eius, quae sensu percipitur, cir ca corporis formam uoluptatis cupidinem, & aliter hunc amorem diffinit ardorem animi, proprio quodammodo in corpore mortui in alieno uiuentis. Vnde amantis animum, inquit, in alieno corpore uitam ducere. Quod mirantes Epicurei, amorem diffiniunt nixum quendam corpusculorum: quas atomos uocant, sese ei, à quo simulachra pulchritudinis hausta sunt, penitus infundendi. Huiusmodi Plato noster amorem ab humanis morbis nasci dicit, & cura solicitudineque plenum esse, eumque ijs hominibus conuenire, quorum mens adeò tenebris offusa sit, ut nihil altum, nihil omnino egregium, nihil praeter fragilem ac fluxam corpusculi huius imaginem cogitet, nec auras respiciat, clausa tenebris, & carcere caeco. At quibus ingenium à corporis luto abstractum est, atque absolutum eiusmodi sunt, ut quum corporis cuiuspiam forma uenustasque obijcitur eius primo aspectu, utpotè diuinae pulchritudinis similitudine, delectentur. Verùm ex hac imagine statim in memoriam diuinam illam reducant, quam in primis admirentur, ac uerè desiderent, cuiusue ardentissimo desiderio ad supera rapiantur. Atque hunc primum euolandi conatum diuinam Plato alienationem furoremque nuncupat.","prev":{"citation":"Opera omnia 613.1-4","label":"613.1 to 613.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/613.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/613.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 614.1-4","label":"614.1 to 614.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/614.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/614.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}