{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 614.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 614.1-4","ref":"614.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/614.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/614.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/614.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":283,"text":"Haec iam de eo furore, quem per oculos fieri diximus, satis esse uidentur, per aures uerò concentus quosdam numerósque suauissimos animus haurit, hisque imaginibus admonetur, atque excitatur ad diui nam musicam, acriori quodam mentis & intimo sensu considerandam. Est autem apud Platonicos interpretes diuina musica duplex: alteram profectò in aeterna Dei mente consistere arbitrantur: alteram uerò in coelorum ordine, ac motibus, qua mirabilem quendam coelestes globi orbesque concentum efficiunt: utrisque uerò animum nostrum, antequam corporibus clauderetur participem extitisse, uerùm ijs in tenebris auribus uelut rimulis quibusdam, ac cunctis utitur, hisque imagines, ut saepe iam diximus, musicae il lius incomparabilis accipit. Quibus in eius qua antea fruebatur harmoniae, intimam quan dam, ac tacitam recordationem reducitur, totusque desiderio feruet, cupitque ut uera musica rursus fruatur, ac sedes proprias reuolare, quumque id se quàm diu tenebroso corporis habitaculo circumsepta est, adipisci nullo modo intelligat, eam cuius hic possessione frui nequit, nititur saltem pro uiribus imitari. Est autem haec apud homines imitatio duplex. Alij namque uocum numeris uariorumque sonis instrumentorum coelestem Musicen imitantur, quos certe leues, ac penè uulgares musicos appellamus: nonnulli uerò grauiori quodam firmiorique iudicio diuinam ac coelestem harmoniam imitantes, intimae rationis sensum notionesque inuersum, pedes ac numeros digerunt: hi uerò sunt, qui diuino afflati spiritu grauissima quaedam, ac pręclarissima carmina ore, ut aiunt, rotundo pror sus effundunt. Hanc Plato grauiorem musicam poësimque nominat, efficacissimam harmo niae coelestis imitatricem: nam leuior illa, de qua paulò antè mentionem fecimus, uocum duntax t suauitate permulcet: poësis autem, quod diuinae quoque harmoniae proprium est, uocum atque motuum numeris grauissimos quosdam, & ut Poeta diceret, delphicos sensus ardentius exprimit, quò fit, ut non solum auribus blandiatur, uerùm etiam suauissimum, & ambrosiae coelestis similimum menti pabulum afferat, ideoque ad diuinitatem propius accedere uideatur.","prev":{"citation":"Opera omnia 613.5-8","label":"613.5 to 613.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/613.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/613.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 614.5-8","label":"614.5 to 614.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/614.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/614.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}