{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 614.5-8","citation":"Ficino, Opera omnia 614.5-8","ref":"614.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/614.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/614.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/614.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":315,"text":"Oriri uerò poeticum hunc furorem à Musis existimat, qui autem absque Musarum instinctu Poëticas ad fores accedit, sperans quasi arte quadam Poëtam se bonum euasurum: inanem illum quidem, atque eius poësim esse censet, eosque Poëtas, qui coelesti inspiratione ac ui rapiuntur, adeò diuinos saepenumerò Musis afflatos census expromere, ut ipsimet postmodum extra furorem positi, quae protulerint minus intelligant. Atque, ut arbitror, Musas diuinus ille uir coelestes cantus intelligi uult, ideoque Canoras & Camoenas à cantu appellatas esse dicunt. Vnde Musis, id est, coelestibus numinibus, atque cantibus diuini homines conciti, ad eorum imitationem poeticos modos ac numeros meditantur. Itaque in Republ. Plato quum de sphaerarum coelestium uolubilitate tractaret, singulas ait Sirenas, singulis ordinibus insidere, significans sphaerarum mo tu, ut Platonicus quidam inquit, cantum numinibus exhiberi. Nam Sirem, Deo canens Graecè rectè exprimitur. Theologi quoque ueteres nouem Musas octo sphaerarum musicos cantus, & unam maximam, quae ex omnibus conficitur, harmoniam esse uoluerunt. Hac igitur ratione poesis à diuino furore, furor à Musis, Musae uerò à loue proficiscuntur. Nam mundi totius animum saepenumerò louem Platonici nuncupant, qui coelum ac terras, camposque liquentes, lucentemque globum Lunae, Titaniaque astra intus alit, totamque infu sus per artus agitat molem, & magno se corpore miscet. Ex quo efficitur, ut à loue totius mundi spiritu, ac mente, quomodo coelestes mouet sphaeras, atque regit: earundem quoque cantus musici, quas Musas nuncupant, oriantur. Quapropter Platonicus ille clarissimus: Ab loue principium Musae, louis omnia plena: quoniam & ubique ille animus, qui lupiter dicitur, uiget, atque implet omnia, & coelum, quasi citharam quandam, ut Alexander Milesius Pythagoricus inquit, exagitans coelestem efficit harmoniam: itaque Orpheus uates ille diuinus, Iupiter, inquit, primus est, lupiter nouissimus, Iupiter caput, Iupiter medium: uniuersa autem loue nata sunt, lupiter fundamentum terrae ac coeli stelliferi, lupiter prodijt masculus, Iupiter incorruptibilis sponsa, Iupiter spiritus speciesque omnium, lupiter radix ponti, lupiter indefessi ignis motus, lupiter Sol & Luna, lupiter rex & prin ceps omnium, abscondens lucem, rursus emisit ex almo corde operans cogitata.","prev":{"citation":"Opera omnia 614.1-4","label":"614.1 to 614.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/614.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/614.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 614.9","label":"MARSILII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/614.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/614.9"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}