{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 615.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 615.1-4","ref":"615.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/615.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/615.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/615.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":345,"text":"Postremam uerò furoris naturam, in qua uaticinium ponit, nihil aliud esse putat, nisi diuino afflatu inspiratam pręsensionem, eamque propriori uocabulo, diuinationem ac uaticinium nominauimus. Quod si anima in ea ipsa diuinatione acrius exarserit, furorem nuncupat. Quum mens à corpore abstracta diuino instinctu concitatur. Si quis autem humana potius solertia & sagacitate, quam diuina infusione futura praeuiderit huiusmodi praesensionem, prouidentiam, coniectionemque appellandam censet, ex ijs omnibus iam perspicuum est, quatuor diuini furoris species esse. Amorem, poësim, mysteria, uaticinium, Amorem diuinum, amor ille mater uulgaris penitusque insanus, falso imitatur, poësim, leuior, ut diximus, musica, mysteria superstitio, diuinationem coniectio. Primum quidem furorem Veneri, alterum musis, tertium Dionysio, postremum Apollini apud Platonem Socrates tribuit. Caeterùm in eo furore, qui ad amorem diuinum poësimque pertinet, describendo duabus de causis longior esse malui, quod uidelicet utroque te affici uehementer agnoui, & ut memineris quae à te scribuntur ab loue, Musisque, quarum spiritu ac diuinitate compleris, non abs te proficisci. Quapropter, ô mi Peregrine, iustè pieque feceris, si tu, ut hactenus, te egisse arbitror, maximarum, optimarumque rerum, nec te, nec alium omnino quenquam hominum, sed immortalem potius Deus autorem, ac principium esse cognoueris. Vale, ac tibi persuade nihil mihi te charius esse. Fighini Calend. Decembr. 1457. Excusatio prolixitatis. Marsilius Ficinus Magno Cosmo, S. D. Aurentius Pisanus sacerdos exponit tui gratia Salomonis Canticum canticorum, atque octo & decem iam libros, si rectè memini, pro unius libelli expositione, composuit. Si miraris Cosme, quòd tam prolixe loquatur Laurentius, quum S Salomon tam breuiter sit loquutus, respondeo ob hoc ipsum cogi Laurentium fore prolixum, quia Salomon breuissimus fuit. Quantò enim magis Salomonis nodus implicatus est, tantò pluribus ad explicandum opus est machinis. Laudat Laurentij scripta Nicolaus Fignosius Fulginas insignis Philosophus, probo & ego, licent à prolixitate soleam abhorrere. At ideò non uidetur mihi opus illud nimis magnum, quia nihil fermè in Theologia magnum reperio, quod non illuc ille congesserit, sed ne ego quoque dum prolixitatem excuso sim prolixior. Vale. De diuinatione & diuinitate animae. Marsilius Ficinus Florentinus Matthaeo Corsino conphilosopho, S. D. Alexandra mater mea nata est ex patre loanne & matre Angela Alexandra Fighini erat, loannes Iuarchij oppido, Angela uerò Florentiae.","prev":{"citation":"Opera omnia 614.9","label":"MARSILII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/614.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/614.9"},"next":{"citation":"Opera omnia 615.5-6","label":"615.5 to 615.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/615.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/615.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}