{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 616-2","citation":"Ficino, Opera omnia 616-2","ref":"616-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/616-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/616-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/616-2.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":215,"text":"& nuper aeditum, in defensionem Platonis nos ad te missuros promisimus, cùm ob ingenium tuum & Platonicae doctrinae studium eximium, tum ut quid nos S ex illo fonte hauserimus, facilè perspicias & legas: si quid enim in hac industria no stra, uel eloquentiae, uel bonarum artium cognitionis eluxit, si quid fuimus, id omne, uel nos ab illo accepisse, uel ipsum sibi se defendendo suppeditasse facilè existimari patimur, & uolumus, quod nonnihil quoque ad illius laudem pertinere uidetur, ut suis uiribus, sun amplitudine causam pro se dixerit, alieno auxilio non eguerit, uoci tantum patroni locum reliquerit, ac studio, hunc librum ad te dedimus, ijs qui curam hîc gerunt rerum illarum ex medicis, quo mittendo cùm fidei & promisso nostro omnino, tum studijs tuis, atque animo erga Platonem nonnihil satisfactum esse putamus. Bene uale, & an librum acceperis, nos facies certiores. Ex urbe Idibus Septembris, 1469. De laude Platonicorum interpretum. Marsilius Ficinus Florentinus Bessarion Graeco Cardinali Sabino. S. D. Lato noster, uenerande pater, quum in Phaedro, ut te non latet, subtiliter & copiosè de pulchritudine disputasset, Pulchritudinem animi à Deo, quam sapientiam, & aurum appellauit pretiosissimum, postulauit, aurum hoc Platoni à Deo tributum, Platonico in sinu utpotè mundissimo fulgebat clarissimè. Verbis autem & literis licet luculentissimus, mente tamen obscurioribus inuolutum euasit obscu rius, & quasi terreno quodam habitu obsitum, eos homines latuit, qui linceos oculos non habeant.","prev":{"citation":"Opera omnia 616","label":"616","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/616","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/616"},"next":{"citation":"Opera omnia 617","label":"617","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/617","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/617"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}