{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 62.5-7","citation":"Ficino, Opera omnia 62.5-7","ref":"62.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/62.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/62.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/62.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":231,"text":"Et cum haec ita sint, nonnulli tamen inter uos, non satis docti, originalem culpam negant in succedentes fuisse translatam, atque expiandam fuisse per Christum, quasi non esse deceat tam diuturnam poenam in omnibus sine culpa. Proinde cur Moses in Genesi scribit post transgressionem Adae Deum collocasse Cherubin atque gladium flammeum, & uersatilem, ad uiam ligni uitae intercludendam, nisi ut significet, proptersimilitu dinem quandam, & culpam a parentibus primis contractam, cunctis Paradisi aditum intercludi. Meminisse debemus ingressum coelestis regni tam arduum esse, tam preciosum, ut non solum proprijs, quotidianis singulorum peccatis, sed etiam communi totius naturae humanae uitio ab origine primorum nascendo contracto possit, ac debeat impediri. Et quamuis Sancti ante Christum uirtutis humanae uiribus seipsos à proprijs peccatis libetarent, atque mundarent, unde cruciari apud inferos non debebant, nullius tamen uirtus usque adeò sufficiens erat, ut obstaculum illud, quod in communi culpa totius humanae naturae consistebat, auferre ualeret, ac Paradisi aditum patefacere, sed culpa obligatioque huiusmodi passione Christi communiter dissoluta est. Deus enim, ut Esaias inquit, in eo posuit peccatum omnium nostrum, per illum igitur coelestis patriae portas aperuit. Hoc mysterium leremias ita significauit: Tibi peccauimus, expectatio Israël, Saluator in tempore tribulationis. Quare futurus es sicut colonus in terra, & quasi uiator declinans ad manendum. Quare futurus es quasi uir uagus, & quasi qui non possit saluare. Tu autem in nobis es Domine, & nomen sanctum tuum inuocatum est super nos, ne derelinquas nos Domine Deus noster.","prev":{"citation":"Opera omnia 62.1-4","label":"62.1 to 62.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/62.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/62.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 63.1-3","label":"63.1 to 63.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/63.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/63.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}