{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 620.5-9","citation":"Ficino, Opera omnia 620.5-9","ref":"620.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/620.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/620.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/620.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":308,"text":"Coepi egomet pri mùm excusationem tuam mecum agere, mihique ipsi tuo nomine dicebam: philosophiae forsitan studia, quae totum atque integrum hominem exigunt, in causa sunt, cur ad nos Mar silianae literae non perferantur. Faciebatque incredibilis propè noster amor, ut honestissimam omnium de te apud nos excusationem facerem. Quae quidem excusatio ita apud me ualuit, ut paucarum horarum expectatio difficilis admodum non uideretur. Quum uerò quae ego horis metienda ducebam, pluribus diebus metiri me oportere perspexerim, nullus iam patuit excusationi locus, atque ego, qui defensionis tuae curam susceperam, coe pi toto animo cogitare, quibus te modis, quum plures in mentem uenirent, accusarem. Totque offensionum in te genera inuenio, ut si Demosthenem & Ciceronem nostrum causae tuae patronos nactus sis, reum tamen futurum te pro certo habeam. Quòd si te facti non poenitet, neque enim aliud poenitentiae signum, quàm tuas literas, desidero, scito te communis amoris nostri iudicium subiturum: nam coram huiusmodi iudice causam agere lubet, quò aut aequiorem, aut iustiorem, aut qui uerior animi nostri testis esse possit, nul lum inuenimus, is tibi trium tantum dierum spatium ad scribendum tribuit, quibus pręteritis te, nisi scripseris, reum futurum pollicetur. Sed dices tu, Quid ad Laurentium scri bam? nihil habeo de Repub. nihil de rebus domesticis, neutrum abs te expecto, quum utrun que in te ipso neglexeris, scio te non magis de alienis, quam de proprijs curiosum esse, quid igitur scribendum tibi est? Quaecunque in mentem ueniunt. Nihil ex te proficiscitur non bonum, nihil cogitas non rectum: nihil itaque scribi à te potest non nobis utile, non iucun dum. Quodque facit, ut tuas supra modum literas desiderem, illud est quod in tuis literis ita lepos cum grauitate immixtus perspicitur, ut si lepide considerentur, omnia leporis plena, si grauiter, ita grauia uideantur, ut nihil suprà. Quapropter quum primûm tibi scribendi facultas datur, diutius rogo ne differas, neque patiare tandiu nos literas tuas desiderare.","prev":{"citation":"Opera omnia 620.1-4","label":"620.1 to 620.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/620.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/620.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 621","label":"621","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/621","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/621"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}