{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 622-2","citation":"Ficino, Opera omnia 622-2","ref":"622-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/622-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/622-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/622-2.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":325,"text":"tot, tanta, tam senilia bona adolescenti non inuidere. Dic amice rogo, quis elo quitur elegantius? Quis probat acutius? Quis mulcet dulcius? Quis concitat uehementius? Cessistis iampridem Lauro poetae, cessistis oratores modò, iam iam Phi losophi cedamus. Proh lupiter ociosi ueterani ab occupatissimo tyrone isto, tam citò, tam facilem, tantopere superantur? si inuideant alij alienis, & liuore rumpantur edaci. Ego meis mirificè gaudeo, atque fruorimeus enim est Laurentius, ob incredibilem humanitatem suam. Ego quoque Laurentij sum, ob singulares animi sui dotes, magno me emit pre tio, hoc est, seipso. Ita me Deus amet, loquor, Nicolae, quod sentio, nemo magno Cosmo me familior fuit, nemo charior. Cognoui in eo sene non humanam uirtutem, sed heroicam. Agnosco nunc in isto adolescente penitus, agnosco totum illum senem, phoenicem uideo in phoenice, in radio lumen. Emicat iam ex Laurentio nostro foras Cosmianus splendor ille multis quotidie modis, lumen ad reuelationem Gentium Latinarum, & Flo rentiae Reipublicae gloriam. De ijs hactenus. Interrogabat autem in epistola Laurentius, cuius nam illae essent gratiae, quas ipsi egeram. Meine, an alterius? Responde illi meo no mine, eas esse Dei. Tres etiam illas opto Gratias Medici nostro propitias fore, quae ab Orpheo describuntur, scilicet splendorem, laetitiam, uiriditatem: splendorem, inquam, mentis, laetitiam uoluntatis, uiriditatem corporis & fortunae. Aspirant iam ex alto hae Gra tiae Laurentio, ac tam diu aspirabunt, quam diu agnoscet gratias solùm à Deo solo se gratias accepisse. Vale 21. lanuarij. 1473. Florentiae. Amatoria. Laurentius Medices Marsilio Ficino Platonico Philosopho, S. D. Falsum meum de te iudicium, uerumque illud uulgatum prouerbium. Locorum scilicet interuallum, ut ab oculis disiungit, ita nos ab amorum cogitationibus separare. Verùm quis hoc credidisset? quod ego uix credo, quum perspexe rim. Ego binas ad te literas dedi, tu unam uix epistolam nobis, atque ita pauco rum uerborum, ut si ex ea primam salutationem, atque ultimam loci & diei particulam demas, nihil ferè sit reliqui. At non decet Philosophum loquacem esse? At non decet mutuum? Id enim nobis Terentius praecipit, quòd ille à Graecis praecepisse traditur.","prev":{"citation":"Opera omnia 622","label":"622","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/622","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/622"},"next":{"citation":"Opera omnia 623","label":"623","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/623","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/623"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}