{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 626.5-7","citation":"Ficino, Opera omnia 626.5-7","ref":"626.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/626.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/626.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/626.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":232,"text":"Ergo recepi quandoque mentis aciem in seipsam, si forte hac uia me cernerem, uerum neque ita quod desiderabam omnino sum assequutus. Quippe interiore hoc meo intuitu, neque delector satis, neque quiesco. Qui autem quod inuestigat consequitur, gaudet protinus & quiescit, non igitur me apud meipsum reperio. Quod si in alio me quaesiturus sum, quónam pacto me apprehendam? Si meipsum non habeo, per quem solum possum capere, quicquid capere possum. Redi igitur, & te imò me redde mihi. Quando ego id nequeo, redi hodie neque semper uenturas differ in horas. Ne patiare obsecro, plures à nobis dies nigro numerari lapillo. Quot enim isthic tu serenos agis, to tidem nos hic nubilos agimus atque nigros. Vale. Seria ad loannem. Anima post mortem intelligit, & multò clarius, quàm in corpore. Marsilius Ficinus loanni Caualcanti amico unico, S. D. Cripsi nonnullas ad te epistolas, amice optime, in quibus tentaui amatorium quodammodo scribendi genus, quod quidem & nostrae familiaritati conuenire uidetur, & ab honesta illa Socratis Platonisque libertate non est alienum. Nunc autem Platonicorum more post amatorios iocos (talia enim Platonica prooemia sunt) ad seria ueniamus. Audi nunc quae cum Bernardo lunio & Bartholomaeo Fortino ciuibus iustitia excellentibus, aliquando de mente disseruimus. Duo sunt inter mortales dubia circa mentem praecipua. Primum est, utrum intellectus seiungi à corInim pore possit, ac deposito corpore uiuere atque operari. Secundum, siquid tunc intelligit, utrum clarè intelligat nec ne. Respondebimus ad haec in praesentia quàm breuissimè po terimus.","prev":{"citation":"Opera omnia 626.1-4","label":"626.1 to 626.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/626.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/626.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 627.1-4","label":"627.1 to 627.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/627.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/627.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}