{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 628.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 628.1-4","ref":"628.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/628.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/628.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/628.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":336,"text":"Contra Auerroëm, scilicet, quòd non sit unicus hominum intellectus. Marsilius Ficinus loanni Caualcanti amico unico, S. D. Verrois unicum esse opinatus est cunctorum hominum intellectum, eodemque omnes quicquid usquam intelligunt intelligere. Hanc opinionem nonnulli rerum nouarum auidiores, quàm uerarum, esse aiunt admodum naturalem. A. LAtque ego confiteor, sed ob hoc tantum eam naturalem uoco, quia sicutires na turales solent, ualde mutabilis est & contrario suo destruitur. Eo enim ipso quod aliquis affirmat contrarium subitò Auerrois opinio labefactatur. Cum enim non possint in eodem simul esse contraria, si intellectus in Auerroico quodam Philosopho atque in Platonico simul de seipso contraria sentit, dum illic ait se unicum esse, hic autem plures esse, non unicum, constat planè in illis non unum intellectum esse sed plures. Nónne in ijs quae ad intelligentiam uoluntatemque pertinent, maxima eodem tempore inter homi nes diuersitas est? Nam & idem, & eodem tempore alij affirmant, alij negant, alij uolunt, alij nolunt. Quid praeterea de repugnantibus dicemus habitibus? Intellectus in alio doctissimus est, indoctus in alio, in illo iustus probusque, in illo iniustus & improbus, in illo felix, miser in illo. Non potest igitur idem esse in omnibus intellectus. Si diuersi sunt intellectus, multò magis diuersae sunt animae. Adde quod si unicus est intelle ctus semperque fuit, ut ait Auerrois, non est uerisimile eum ita esse sui ipsius ignarum, ut in omnibus penè hominibus, praeterquam in solo Auerroe, se numero multiplicem esse putauerit semper & putet. Quid menti naturalius, quàm sui ipsius cognitio? Cur igitur mens cum opinionem Auerrois cogitat, eam aut nunquam, aut uix capere potest, nisi quia falsa opinio est? Denique quotiens unitatem mentis excogitamus, totiens eam odisse solemus, ac mentis numerum cupere, si modo cupimus superuiuere. Eadem uerò mens sola oderit, si modo odisse potest, unitatem suam, quae sola potest & nosse. Non est autem uerisimile rem aeternem, atque adeò diuinam semper sui ipsius naturam aspernari, respuere & odisse. Quid ultra sermonem protraho? Satis superque haec in agro tuo Regnano ego ac tu inuicem disputauimus, quando Marsilius hic hospes illic tuus grande illud componebant Theologiae uolumen. Vale. XVI. Aprilis Florentiae.","prev":{"citation":"Opera omnia 627.5-8","label":"627.5 to 627.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/627.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/627.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 628.5-6","label":"628.5 to 628.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/628.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/628.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}