{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 629.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 629.1-4","ref":"629.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/629.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/629.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/629.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":316,"text":"studium fuit, ut unum rerum monstraret esse principium, quod & ipsum unum pro priore uocabulo nominauit. Vnam quoque omnium esse uoluit ueritatem Aipsius, scilicet, unius, hoc est Dei, lumen mentibus omnibus speciebusque infu sum, quod & species offerat mentibus, & mentes copulet speciebus. Vnicam igitur ueritatem, unius scilicet, Dei radium unum colat oportet quicunque Platonicum uoluerit studium profiteri, hic radius per angelos, animas, coelosque & reliqua corpora transit. Atque ut in libro de Amore disseruimus, splendor eius pro natura cuiusque fulget in singulis, gratiaque & pulchritudo uocatur. Et ubi fulget accommodatius, ibi praecipuè allicitur intuentem, concitat considerantem, rapit & occupatr propinquantem, cogitque eum uenerari splendorem huiusmodi prae caeteris tanquam numen, nihilque aliud adniti, quàm ut deposita priore natura ipse splendor efficiatur. Quod hinc patet, quando amator aspectu tactuue amanti, hominis non est contentus, & clamat nonnunquam, homo hic nescio quid habet quod me urit, atque ego quid cupiam non intelligo. Vbi constat animum diuino uri fulgore, qui in formoso homine micat quasi speculo, atque ab eo clàm raptum, quasi hamo trahi sursum ut Deus euadat. Insanus igitur habendus est & miser, quisquis dum à Deo per uisum ad sublimia prouocatur, ipse per tactum seipsum demergit in lu tum, & cum ex homine potuerit Deus fieri diuinam ipsam per humanam pulchritudinem contemplando, ipse se ex homine bestiam reddit spiritali ueręque pulchritudini corporalem, & umbratilem formam anteponendo. Quod Ideae secundùm Platonem in diuina mente sint. Marsilius Ficinus loanni Caualcanti amico unico, S. D. Lato noster in Timaeo, Timaeum Pythagoricum imitans atque comprobans, munPdum à Deo genitum asserit. Eiusque generationis causam triplicem introducit, efficientem, finem atque exemplar. Vult enim mundum a potentia Dei bonitatis suae gratia ad diuinae sapientiae exemplar effectum fuisse. Et quemadmodum in architecto uniuersi aedificij eiusque partium exemplaria sunt, sic in diuina quadam intelligentia supra mundum esse uniuersi mundi huius eiusque partium exemplaria, mundumque illum intelligibilem nominat & ęternum, hunc uerò temporalem atque sensibilem. Exemplaria huius in illo uocat indeas, similitudines illius in hoc imagines atque umbras.","prev":{"citation":"Opera omnia 629","label":"629","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/629","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/629"},"next":{"citation":"Opera omnia 629.5-7","label":"629.5 to 629.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/629.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/629.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}