{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 629.5-7","citation":"Ficino, Opera omnia 629.5-7","ref":"629.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/629.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/629.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/629.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":238,"text":"Quamobrem inuidos quosdam ridere & licet, & libet qui Platonem uulgò tam ineptè praedicant, quam iniquè ideas rationesque rerum uniuersales posuisse, tùm à corporibus, tùm adiuina intel ligentia, tum à se inuicem separatas, & tanquam nubeculas quasdam per aërem dispersas à uento. Sed quoniam plurima contra illos adduximus in ijs libris, quos apud te in agro Regnano composuimus, sufficiat nunc testimonio solum ex Timaeo Platonis adducere. Primum consideremus, inquit, quod in quaestione de uniuerso ante omnia solet inuestigari, utrum semper fuerit uniuersum hoc sine ullo generationis principio, an genitum sit ab aliquo principio sumens exordium. Id profectò cernitur tangiturque & corpus est, omnia uero huiusmodi sensus mouent, quae sensus mouent opinione per sensum percipiuntur, haec uerò talia esse constat, ut gignantur & genita sint, quicquid autem gignitur ab aliqua causa, necessario gigni asseruimus. Opificem quidem & patrem mundi inuenire difficile, & cum iam inueneris praedicare uulgò impossibile est. Rursus considerandum est, utrum mundi faber sit imitatus exemplar, id ne quod unum idem semper & simile est? An id quod genitum dicimus? At qui si pulcher est mundus, & opifex mundibonus, sempiternum exemplum maluit imitari, sin secus, quod ne dictu quidem fas est, generatum exemplar est pro aeterno secutus. Cum uerò & mundus omnium genitorum pulcherrimus sit, & eius author causarum omnium optimus, dubium non est quin sempiternum sit secutus exemplum. Sic igitur generatus ad id est effectus, quod ratione, & sapientia sola comprehendi potest, & immutabile permanet. Ex quo efficitur ut necesse sit hunc mundum alterius simulachrum esse. Et paulò post.","prev":{"citation":"Opera omnia 629.1-4","label":"629.1 to 629.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/629.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/629.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 630.1-4","label":"630.1 to 630.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/630.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/630.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}