{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 630.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 630.1-4","ref":"630.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/630.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/630.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/630.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":303,"text":"Dicamus quam ob causam ille rerum au thor generationem, & hoc uniuersum constituit. Bonus erat, bonus autem nulla unquam aliqua de re inuidia tangitur. Ergo cum liuor ab eo alienissimus esset, omnia sibi quantum fieri poterant similima fieri uoluit. Si quis hanc gignendi mundi causam praecipuam à prudentibus uiris acceperit, rectissimè profecto accipiet. Et post pauca. Dicendum est hunc mundum animal esse, idque intelligens, reuera diuina prouidentia constitutum, hoc posito quod sequitur, uideamus. Ad cuius animalis similitudinem Deus mundum con stituit, uni cuidam propriaeque animalium speciei similem fecisse non arbitramur. Nam si imperfecto animali similis esset factus, pulcher certè non esset, imò uerò illius animalis eum similimum esse ducimus, cuius animalia caetera & singulatim, & generatim partes sunt. Illud siquidem uiuentia omnia quae sola mente percipiuntur in seipso complectitur, quemadmodum mundus hic nos & caetera quae cernuntur animalia continet. Volens itaque Deus omnium quae intelligi possunt pulcherrimo, & undique absoluto mundum hunc similimum reddere animal, unum ipsum effecit aspectui subiectum, animalia cuncta naturae suae conuenientia intra suum limitem continens. Recté ne mundum unum diximus? an rectius plures innumerabilesune dici oportuit? Vnum profectò, quan doquidem ad unius similitudinem est formatus, quod enim uiuentia omnia quaecunque intelliguntur continet, socium alterum habere non potest. Rursus enim aliud animal quod haec duo contineret esse oporteret, cuius duo haec partes essent. Nec illorum sed tertij huius mundus iste simulachrum rectius diceretur. Vt igitur hic mundus esset ani mali absoluto similimus, ex eo quòd solus atque unus esset, idcirco neque duo, neque innumerabiles procreati sunt, sed unus mundus unigenitusque factus est & erit. Sed audi Timaeum Pythagoricum, qui Platonis magister extitit similibusque uerbis ideas collocauit in Deo. Mundus, inquit, est eorum quae genita sunt optimus, quoniam ab optimo authore est illo genitus, qui respicit non in manufacta exemplaria, sed in ideam intelligibilemque substantiam. Ad quam quidem quod factum est examussim atque perfectè pulcherrimum & inemendabile sit.","prev":{"citation":"Opera omnia 629.5-7","label":"629.5 to 629.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/629.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/629.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 630.5-8","label":"630.5 to 630.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/630.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/630.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}