{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 631-2","citation":"Ficino, Opera omnia 631-2","ref":"631-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/631-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/631-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/631-2.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":265,"text":"haec eum confirmaturum. Vale. Et in loannis Guidij beniuolentia perseuera. Legitimus amoris terminus est consuetudo. Marsilius Ficinus loanni Caualcanti amico unico, S. D. VNterrogas quae me potissimum causa induxerit, ut amatorias epistolas nonnullas excogitarem, sunt loannes, quam plurimi qui de rebus amatorijs loquentes scribentes ue ab amoris lege procul aberrant, error autem huiusmodi tàm noxius est, quàm utilis, est recta dilectio, tàm etiam multiplex, quam multi sunt qui amant. Omnes uerò ho mines amant, homines dixi, loannes, nam qui non diligit hominem, non est homo. Ergo non solum in libro quem de Amore composui, uerumetiam in epistolis meis pręfixi amantibus terminum quem usque progrediantur, quem qui transgreditur cum sui ipsius uerus hostis sit, uerus aliorum amicus esse non potest. Legitimum uerò in loquendo scribendoue terminum solus ille seruabit, qui prius in cogitando seruauerit, seruabit autem in co gitando, qui, quae uera pulchritudo sit, quae non uera quidem, sed uerę similitudo, cogno uerit. Legitimus amandi terminus est consuetudo, haec tribus constat, cogitatione, aspectu atque auditu. Nempe (ut Philosophi omnes definiunt) amor nihil aliud est, quam pulchritudinis desiderium. Pulchritudo corporis non in umbra materiae, sed in luce & gratia for mae, non in tenebrosa mole, sed in lucida quadam proportione, non in pigro ineptoque pondere, sed in conuenienti numero & mensura, consistit. Lucem uerò, ipsam gratiam, proportionem, numerum, & mensuram, cogitatione, aspectu, auditu, duntaxat attingimus. Hucusque igitur se extendit uerus ueri amantis affectus. Appetitus autem sensuum reliquorum, cum ad materiam, molem, pondus, deformitatemque formae amoriume contrariam ra piat, non amor est, sed pruritus quidam ineptus, & onerosus nimiumque deformis. Sed quid ego tamdiu Socratis & Platonis nostri more, uulgo potiusquam mihi consulo?","prev":{"citation":"Opera omnia 631","label":"631","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/631","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/631"},"next":{"citation":"Opera omnia 632.1-4","label":"632.1 to 632.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/632.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/632.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}