{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 633.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 633.1-4","ref":"633.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/633.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/633.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/633.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":307,"text":"COcrates apud Platonem in eo libro, qui de scientia Thaeetetus inscribitur, amicum suum Theodorum Geometram ad ictus fortunae fortiter propulsandos, non ferreis, ut plerique solent, armis, sed aureis, hoc pacto muniuit. Impossibile, S inquit, est Theodore mala penitus extirpare. Necessarium est enim bono aliquid semper esse contrarium. Apud superos quidem mala esse non possunt, sed mortalem hanc naturam, regionemque inferiorem necessario circuunt. Ideo conandum est hinc illud, quam celerrimè fugere. Fugere autem dicimus, se Deo, quàm simillimum pro uiribus reddere. Similem uerò hominem Deo reddunt, prudentia, sanctitas atque iustitia. Quemadmo dum uerò diuinum hoc Platonis nostri pręceptum accipi debeat, breuibus audies, sicut animorum nostrorum qui creator est, idem & gubernator Deus, ita corporum genitor, & gubernator est mundus. Quoniam uerò filius animus mundi, membrum est coipus animus noster à Deo tanquam à patre prouidentiae legibus clementer & suauiter agitur, corpus autem nostrum à corpore mundi fati uiribus, tanquam particula quaedam a tota sui mole uiolento quodam impetu trahitur, nec in mentem nostram fati uis penetrat, r isi ipsa se sua sponte prius in corpus fato subiectum immiserit. Nemo igitur adeò consilio suo uiribusque confidat, ut morbos corporis, rerumque iacturas, deuitare omnino posse se speret. Recipiat à corporis peste seipsum animus quisque, & in mentem suam se colligat, tunc enim uim suam fortuna explebit in corpore, in animum non transibit. Non pugnabit incassum uir sapiens contra fatum, se fugiendo potius repugnabit. Fugari non possunt aduersa, sed fugi. Igitur hinc illuc, id est, ab amore corporis externarumque rerum cura ad animi denique cultum aufugere à Platone iubemur, aliter enim mala declinari non possunt. Addit, quàm celerrimè, ob eam arbitror rationem, ut à tenera aetate segregare à commertio corporis animum incipiamus, antequam diuturna eius consuetudine submergatur. Per hanc utique fugam Deo similis non immerito redditur animus, quippe cum à corporis contagione liber tanquam Deus euadat. Huiusmodi libertatem uirtutibus praecipuè tribus assequimur. Prudentia, iustitia, sanctitate.","prev":{"citation":"Opera omnia 632.5-7","label":"632.5 to 632.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/632.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/632.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 633.5-8","label":"633.5 to 633.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/633.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/633.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}