{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 633.5-8","citation":"Ficino, Opera omnia 633.5-8","ref":"633.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/633.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/633.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/633.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":275,"text":"Prudentia quid Deo, quid mundo debeamus agnoscit, lustitia quod suum est mundo, Sanctitas Deo quod suum est, tribuit. Itaque uir prudens corpus quidem suum mundi membrum, mundi ipsius reuolutioni concedit, quocunque contigerit agitandum. Animum autem Dei filium à corporis commertio segregat, & diuinae committit prouidentiae pro arbitrio gubernan dum. Hoc aureum Platonis nostri praeceptum si nos, suauissime mi loannes, sectabimur peruastum hunc fortunae gurgitem, coelesti flamine adspirante, securi & incolumes ad portum feliciter nauigabimus. Vale. Amicitia illa stabilis, quae à Deo conflatur. Marsilius Ficinus loanni Caualcanti amico unico, S. D. VEram Platonici Philosophi amicitiam, optime mi loannes, stabilem uitae duorum unionem definierunt. Vitam uerò nos unam in illis esse duntaxat hominibus arbitramur, qui opere uno ad unum finem tanquam eadem calle ad eun dem itineris terminum gradiuntur, stabilem quoo eorum its demum fore societatem existimamus, cum non unum solum, uerumetiam stabile firmumque id fuerit quod sibi communi quodam inter se officio sectandum proposuerunt. Verùm cum omnem hominum studium atque commertium ad id quod bonum putatur semper contendere soleat, bona uero tria esse mortalibus uideantur, bona inquam animi, corporis, & externa, aut uirtus animi ab illis, aut uoluptas corporis, aut diuitiarum copia quaeritur. Horum profecto primum illud certum est & perpetuum, duo reliqua caduca sunt atque mortalia. Quamobrem inter illos solum stabilis uitae unio, quae uera est amicitia, esse potest qui neque ad diuitias cumulandas, neque ad explendas libidines corporis, quae omnia fluxa & caduca sunt, sed ad unam stabilemque uirtutem animi capessendam atque colendam communi quodam inter se studio, & toto mentis ardore proficiscuntur. Animi uirtutem Philosophorum ille omnium magister & dux Plato noster sapientiam uoluit nuncupari, sapientiam uerò esse rerum diuinarum cognitionem existimauit. Res autem diuinas, idem in libris de Repub.","prev":{"citation":"Opera omnia 633.1-4","label":"633.1 to 633.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/633.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/633.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 634.1-4","label":"634.1 to 634.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/634.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/634.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}