{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 634.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 634.1-4","ref":"634.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/634.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/634.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/634.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":309,"text":"non aliter menti nostrae innotescere posse, quam Deo nos illustrante, demon strat, quemadmodum & corporum formas oculis, non aliter quam Sole oculos illumi nante, uideri. Idem igitur Deus est quem uidere desideramus, qui aciem mentis ut intueri possimus illuminat, qui lucidae menti se denique monstrat, monstrando delectat, idem uia nobis est Deus, est ueritas, est uita. Via quidem, quoniam suis non radijs ad se conuertit & ducit, & rapit. Veritas autem, quia uerum se nobis ad ipsum conuersis osten dit. Vita denique, quoniam animum nostrum ipsius contemplatorem beata illa uisione pascit perpetuò & oblectat. Hunc ergo sapientię omnis perennem fontem sitiant, oportet omnes quicunque sapientiae gustare liquores suauissimos cupiunt. Sapientiam uerò sectentur necesse est omnes, qui uirtutem animi adipisci desiderant. Quo efficitur ut quicunque animum suum colere instituunt, Deum colere compellantur. Amicos autem inuicem eos in superioribus definiuimus, qui simili & pari studio ad uirtutem contenderent, mutuoque fauore suos animos colerent. Cultus animi sola uirtute constat, uirtus sapientia est, sapientia cognitio diuinorum. Cognitionem huiusmodi lux nobis diuina largitur. Cultus itaque animi, Dei ipsius est cultus. Amicitia igitur cum duorum consen su ad animum uirtute colendum nitatur, nihil utique aliud esse uidetur, quàm duorum animorum summa in Deo colendo concordia. Amantur autem à Deo quicunque Deum pia mente colunt. Ideo non duo quidem soli, sed tres necessariò amici sunt semper duo uidelicet homines unusque Deus. Deus, inquam, lupiter hospitalis, lupiter amicabilis, lu piter humanae uitae seruator. Quem coluit Plato semper, semper Socrates honorauit, hic uitae dux hominum, hic nos in unum conciliat, hic indissolubilis est amicitię nodus, custosque perpetuus. Hoc Deo quondam conciliatore prisci illi Theologi, quorum memoriam ueneramur sanctam, inter se amicitiae copulam inisse traduntur. Apud Persas Zoroastri in diuinis religiosè Philosophiae mysterijs assiduum sibi comitem Arimaspem aspirante numine dicitur adsciuisse. Mercurius Trismegestus apud Aegyptios similiter Aesculapium. Musaeum Thracia Orpheus. Illic etiam Aglaophemus Pythagoram. Athe niensis Plato Dionem primo Syracusanum. Dione deinde defuncto, Zenocratem.","prev":{"citation":"Opera omnia 633.5-8","label":"633.5 to 633.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/633.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/633.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 634.5-8","label":"634.5 to 634.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/634.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/634.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}