{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 637.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 637.1-4","ref":"637.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/637.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/637.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/637.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":334,"text":"Minima quaeque suppellectilia student, quàm pulcherrima fieri, animum fieri pulchrum ferè nunquam student. Corporalium morborum medelas diligenter exquirunt, morbos animi negligunt. Pacem opinantur cum alijs habere se posse, ipsi tamen secum assiduè bellum gerunt. Est enim inter corpus & animam, sensum & rationem pugna perpetua. Amicum sibi ex aliorum numero fidum comparare posse confidunt, nullus autem eorum sibi ipse seruat fidem. Quae probauere, reprobant, quae uoluere nolunt, atque contra, ędificiorum partes ex amussim disponunt, fides inlyra ad unguem temperant, ut autem animi partes motusque concinant, nunquam tentant. Lapides uiuentibus reddunt similes, uiuentes uerò lapidibus, sapientes ipsos contemnunt, sapientum statuas & nomina uenerantur. Aliena profitentur nosse, cùm propria nesciant. Quid praeterea dicemus ad haec amici? Magistratus homicidium prohibent, & ubique instrumenta permittunt ad necem hominum fabricari. Optimam uirorum segetem optant, sementem uerò uirorum, id est, pueritiam non satis excolunt. Semper malè uiuunt homines hodie, cras solum bene. Ambitionis gratia maleficijs inter se contendunt, commodior ad gloriam uia esset mutuis beneficijs decertare. Cum semper loquantur malè, bene sperant se audituros, cum malè agant, accepturos bona. Bonorum autho res esse non praedicamus, malorum uerò Deum. Culpas nostras in astra reijcimus. Quot reperies qui tanti aestiment hominem, quanti pecuniam? Qui ita scipsos colant, ut agros & caetera colunt? qui tanta diligentia familiam educent, quanta multi equos & canes, & aues? Qui considerent quam grauis sit temporis iactura? In aere expendendo parcissimi sumus, in tempore erogando supramodum prodigi. Quot dabis qui animi sui penuriam recognoscant? Quisque abundare sapientia se existimat, carere in pecunijs. Proh dolor, maxima quaerimus in minimis, excelsa in infimis, in malis bona, in rebus uolantibus quietem, in dissidentibus pacem, copiam in penuria, in morte denique uitam. Quaeramus, amici, obsecro haec eadem, quae iam quaerimus. Sed non ibi quaeramus, ulterius ubi quaerimus. Insanus nimium & miser est, qui se confidit contrarium in contrario reperturum. Valete. Stultitia miseriaque hominum. Marsilius Ficinus Christophoro Landino Viro bonitate doctrinaque singulari, S. D. Ristoteles problemata de natura rerum introduxit. Ego nunc de natura homi num apud te problemata moueo. Dic age, cur homines rationales esse se gloriantur, & tamen casu uiuunt?","prev":{"citation":"Opera omnia 636-2","label":"636","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/636-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/636-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 637.5-6","label":"637.5 to 637.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/637.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/637.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}