{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 640.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 640.1-4","ref":"640.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/640.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/640.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/640.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":337,"text":"Cripsi Michelocti ad Laurentium Medicem & Angelum Politianum literas ho die, nescio quomodo, amatorias, ut nihil mirum sit si uideantur ineptiores, nam ineptus amor. Vis me tertio ineptire? Et uis & uolo, sed paucis. Ego Nicolae ni hil habeo majus, quam quod amo, nihil melius quàm quod amor, & à uiris amore dignissimis. Possum nonnunquam ob amorem forte loqui minus uere, sed de amore non possum, nisi uera loqui. Neque tamen me decipit amor ubi antea iudicaui, quam amaui. Amor iudicium sequens excaecat non praecedens. Amor interdum nihil uidet, interdum nimis uidet. Quorsum haec? Tu intelligis. Nam amatoria calles in primis uiromnium amantissimus. Commenda me & loannem Caualcantem meum Laurentio Medici. Et curate ualitudinem eius diligentissime, est enim publica uita. Vale. 21. Martij. 1478. Florentiae. Οφ2υ ttidins Commendatio ab egestate & dignitate, Marsilius Ficinus Matthaeo Palmerio Theologo. CT si certo scio literatos uiros apud Palmerium Musarum palmam commendatione non indigere, ut tamen officio amicitiae satisfaciam commendo tibi quam plurimum Lucam Geminianensem praeceptorem quondam, unà cum Coman do in grammatica meum, huic ego tantum debeo quantum loqui ex arte praestantius est, quam casu uerba inania fundere. Huic & tu duabus de causis fauere debes, & quia indiget, & quia meretur. Indigenti benefacere misericordis officium, merenti autem iusti, scio te misericordem, & iustum esse solere. Vale. Cum bene omnia regantur à Deo, omnia in melius accipienda. Marsilius Ficinus Episcopo Campanae poëtae. Vnquid & tu Campane rides unquam mortalium arrogantiam? Quam ego saepe Deo, & ut ita deuitem ut redarguo. Neque pueri senum consilia, neque ru stici sapientum cogitationes attingunt. Homo tamen animal audet diuinae naturae rationem saepè superbius, quàm decet aucupari, & prouidentiae illius finem auspicari. Et quod deterius est, mortales quilibet in quauis aetate inter epulas etiam atque scorta licentius diuina mysteria tractant. De quibus absque diuino lumine loqui Pythagoras iure prohibuit. Nemo Campane diuina percipit nisi diuinus. Rectè enim Pau lus Apostolus. Quae Dei sunt nullus nisi spiritus Dei cognouit. Nemo rursus de diuinis amplius mentitur, quàm qui metitur ad unguem. Sic enim Deus apud Isaiam ait. Comprehensam sapientes in astutia eorum & alibi, Deus nouit sapientum cogitationes uanas esse.","prev":{"citation":"Opera omnia 639-2","label":"639","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/639-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/639-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 640.5-6","label":"640.5 to 640.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/640.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/640.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}