{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 640.5-6","citation":"Ficino, Opera omnia 640.5-6","ref":"640.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/640.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/640.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/640.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":160,"text":"Satis igitur esse debet homini nosse pulcherrimam hanc mundi unius machinam ab uno quodam sapientissimo architecto pendere & gubernari. Atque ab ipso bono non posse proficisci quicquam nisi bonum, & quae ab eo proficiscuntur non posse ab ipso aliter gubernari quam bene. Itaque in melius accipienda sunt omnia. Qui ita diuina intelligit atque diligit, is est natura diuinus, arte bonus, spe laetus, praemio felix. Vale felix. De stultitia hominum, & quae sit uera scientia. Marsilius Ficinus Panetio Pandothio. Ngelus Politianus noster Panetium suum Marsilianae, imò Platonicae disciplinę hodie condemnauit. Ego autem & si nouis amicis commoediam, ueteribus Saty ram canere soleo, Panetio tamen satyram canam. Volo enim amicitiam nostram AAexoriri simul & consummari. Considera mi Paneti quam peruerse iuuamus. Nam haud facilè exaudimus infames. Ipsi uerò exaudiri speramus à Deo improbi, uiuimus, ha dementes nimium & iniusti. Deum non mores mutare conamur. Persuadere uolumus alijs bona. Et non nobis persuademus. In ore bonum gestamus, in pectore malum. De uirtute loquentes lyrae instar sonum proprium non audiuimus.","prev":{"citation":"Opera omnia 640.1-4","label":"640.1 to 640.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/640.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/640.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 641.1-4","label":"641.1 to 641.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/641.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/641.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}