{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 641.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 641.1-4","ref":"641.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/641.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/641.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/641.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":338,"text":"Malos medicos imi tamur, qui sanitatem, quam alijs pollicentur, sibi non praestant. Praesta amabo mihi aures amice parumper. Ego te & gratis, & paucis oratoriam, & musicam, geometriamque docebo. Tibi ipsi quod honestum est persuade, tempera motus animi, uim tuam actionesque metire. Atque difficile nimium istud inquies. Non erit difficile ad modum Paneti, si tam auide cupiens bene uiuere, quàm cupis uiuere. Liberalitatis laus, eleemosyuae laus. Marsilius Ficinus Laurentio Medici uiro Magnanimo, Icam, mi Laurenti, quod sentio, etsi fortè uidetur execrabile dictu, sed reuera non est execrabile, quod est uerum: nihimi enim sacratius ueritate. Dicam ergo quod sentio liberè. Deus Laurenti, Deus ipse uenalis est. At quo nummo potissimùm Deus emitur. Quo ipse caeteros emit: hoc est, charitate quadam in pauperes liberali. Deus enim amore immenso gratis largitur omnibus omnia, solisque dat pauperibus. Nam omnes, quamuis ditissimi uideantur, omnino inopes sunt ad Deum. Meritò hac sola uirtute Deum emimus: quoniam hac sola eum uerissimè imitamur. Nemo sapiens, aut fortis, aut temperans se iactat aemulati Deum. Vmbrae sunt hae uirtutes diuinarum uirtutum, solus homo in pauperes liberalis exactè hunc imitatur. Eadem enim in dando non est liberalitas hominis atque Dei. O foelicem nimium mercatorem, qui exiguo precio se hostibus, id est, uitijs, redemit, simulque emit homines, atque Deum. Nunquam erit pauper, qui hominum Deique diues est. Qui in summis diuitijs saepe considerat, quid est pauperem esse, nunquam euadet infimus, qui constitutus in summo clementer prospicit infima. Nihil melius efficit unquam pusillus homo, quam quum humiliter ascendit in altum. Nihil ma ius uir magnus agit, quam quum magnificè descendit ad imum. Caeterae uirtutes utenti solùm ut plurimùm prosunt, liberalitas utenti prodest ac cęteris, & quantò latius, quam reliquę uirtutes suum officium propagat, tantò praestantior iudicatur. Bonum enim quantò am plius, tantò diuinius. Ac si pessimum est maleficium, quia contra naturam boni generisque humani societatem est, necessariò beneficium esse optimum arbitramur. Caeterę uirtutes concitare inuidiam nonnunquam putant, sola haec semper & amorem accendit, & odium inuidiamque prorsus extinguit. Quae quidem tunc maximè officio suo utitur, quando homini subuenit, tum propter fortunam egeno, tum propter uirtutem bene merenti.","prev":{"citation":"Opera omnia 640.5-6","label":"640.5 to 640.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/640.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/640.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 641.5-6","label":"641.5 to 641.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/641.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/641.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}