{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 645.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 645.1-4","ref":"645.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/645.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/645.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/645.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":305,"text":"lidem Apol linem, Aesculapium, singulares quoque Medicos diuinis honoribus prosecuti sunt: delubra enim Chironi, Machaoni, Podalirio, Hippocrati, Hermagorae dicauerunt. Confirmauit haec Hippocrates in Epistola ad Abdeteritas, Medicinam esse dicens deorum munus, atque esse liberam, neque se pro eius usu unquam mercedem acceptauisse. In Epistola etiam ad Philemonem ait: Medicina uaticinio proprinqua est: harum enim duarum artium unus est parens, Apollo scilicet, qui progenitor noster est, hic & futuros morbos praedicit, & eos, qui aduersa ualetudine affecti sunt, curat. Hinc Pythagoras, Empedocles, Apollonius, Theaneus non tam herbis, quam carminibus morbos curasse traduntur. Et Magi sacris rationibus orationibusque purgandum esse aegrotantis animum prius, quam corpus existimabant. Quia uidelicet huiusmodi ars & diuinitùs accepta est, & diuinitùs exercetur. Atque animus ex Deo, corpus pendet ex animo. Nónne Raphaelem Archangelum Hebraei uolunt hu ius artis opus exercuisse? Mittamus reliquos, Christus ipse tanquam generis humani Medicus, aegros aegrotosque quoteunque offerebantur, curabat, Discipulisque medendi tradidit potestatem. Hanc igitur artem utpotem nobilissimam, reges meditari & exercere quondam nequaquam dedignabantur. Quales fuerunt Sabor & Ginges Medorum reges, Sabid rex Arabum, Mithridates Persarum rex, rex Aegyptiorum Hermes, Mesues regis Damasci nepos. Volunt nonnulli & Auicennam fuisse Cordubae Principem. Democritus, Timaeus, Locrus, Plato, Aristoteles, Philosophi illustrissimi, in hac arte scripserunt, innumerabilesque alij Philosophi non ignobiles. Quanta medicinae nobilitas sit, fermem quantum patitur epistola dictum est. Quanta uerò utilitas ex eo perspicimus, quod artes, quae ad bene uiuen dum diriguntur, absque huius auxilio parum prodesse uidentur. Non enim bene uiuere pos sumus, nisi uiuamus, neque breuissimo hoc uitae tempore in quauis facultate multum profi cere, nisi ualeamus bene, neque facilè multum apud homines Deumue mereri, nisi diu sobrijque uiuamus. Omnem uerò huiusmodi facultatem diligentia medicinae suppeditat. Vti autem hac arte oportet summa tum erga Deum pietate, tum erga homines charitate. Quemadmodum Lucas Euangelista, Cosmusque, & Damianus diuini Medici exemplo nos docuerunt. Est enim bonorum omnium author Deus, & legitimus Medicus, quasi Deus aliquis inter homines.","prev":{"citation":"Opera omnia 644-2","label":"644","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/644-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/644-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 645.5-7","label":"645.5 to 645.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/645.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/645.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}