{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 651.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 651.1-4","ref":"651.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/651.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/651.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/651.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":304,"text":"Accedit quòd anima corpusque naturali quadam proportione inuicem consonant, rursus partes animę inuicem, partes quoque corpus inuicem. Quam quidem consonantiam etiam harmonici febrium hu morumque circuitus, motusque pulsus ipsius imitari uidentur. Partium animae consonantiam, ut Plato & Aristoteles asserunt, & nos saepe experti sumus, grauis Musica seruat, atque restituit. Concentum uerò partium corporalium medicina. Quum igitur corpus & anima inter se, ut diximus, congruant, eiusdem facilè esse potest concentum partium animae, ac partium corporis colere etiam. Hinc Chyron utramque exercuit facultatem. Hinc Dauid Propheta animam corpusque Saulis delirantis lyra traditur curauisse. Quod quidem & in caeteris tam corporis, quam animae morbus fieri posse Democritus & Theophrastus affirma uêre. Pythagoras autem, & Empedocles, & Asclepiades medicus re ipsa etiam demonstra uerunt. Neque mirum id quidem: nam quum cantus sonusque ex cogitatione mentis, & impetu phantasiae, cordisque affectu proficiscatur, atque unà cum aere facto & temperato, aereum au dientis spiritum pulset, qui animae corporisque nodus est, facile phantasiam mouet, afficitque cor & intima mentis penetralia penetrat. Corporis quoque humores, & membra sistit, & mouet. Quod quidem ostendit Timotheus, quando Alexandrum regem sonis excitauit in furorem, deinde repressit. Mitto Pythagorae Empedoclisque miracula, qui lasciusam, iram, furorem grauiore Musica subitò cohibebant. Rursus alijs modulis torpentes animos excitabant. Mitto etiam quę de Orpheo, Arione, Amphione narrant. Verùm ut ad propositum redeamus, prima Musica in ratione consistit, secunda in phantasia, tertia in sermone, hanc sequitur cantus, cantum digitorum motus in sono, sonum totius motus corporis in gymnastica, uel tripudio. Videmus igitur animae musicam gradatim ad omnia corporis mem bra deduci. Quam etiam Oratores, Poëtae, Pictores, Sculptores, Architecti in suis operibus imitantur. Quum ergo tanta inter animae corporisque musicam communio sit, quid mi rum ab eodem homine tam corpus, quam animam temperari? Denique qui à Pythagoricis, Platonicis, Mercurio, Aristoxeno, tam animam, quam corpus mundi, & animalium singulorum, musicis rationibus constare didicerit. Atque à sacris Hebraeorum literis acceperit, Deum omnia in numero, pondere, mensura disposuisse.","prev":{"citation":"Opera omnia 650-2","label":"650","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/650-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/650-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 651.5-7","label":"651.5 to 651.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/651.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/651.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}