{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 652.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 652.1-4","ref":"652.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/652.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/652.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/652.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":291,"text":"soleo semper adamicos scribere, quia uelim, in praesentia scripturus sum, quia debeam. Iustum est promissa seruare. Sic enim lege iubetur. Accipe igitur iustam legitimamque epistolam. Imò, ut rectius loquar, quotiens uolo, totiens & debeo: sed amotis lege rursus quando debeo tunc, & uolo, sed legis amore. Vnde iustam accipies hodie, uoluntariamque epistolam. Secernere uel à iusto uoluntarium, uel à uoluntario iustum neque licet cuique, neque libet amicis, ecce & debes, & uis Marsili, nunc aliquid ad Medicem scribere. Verùm quid scribes potissimum, & quo numine fretus. O salus hominum, ô regina mundi iustitia, tu causam mihi iampridem scribendi dedisti, tu quaeso nunc materiam suggere, ut quam libenter te fide iubente promiseram, tam foeliciter te adiuuante persol uam. Diuina illa lex, qua mundus constat, & gubernatur, nostris mentibus dum creantur, inextinguibile lumen legis illius naturalis accendit, ad quam boni maliue refertur examen Ab hac naturali lege, quae diuinae scintilla quaedam est, scripta lex proficiscitur, scin tillae eiusmodi radius. Tres autem hae leges, diuina, naturalis, scripta singulos homines quid sit iustitia docent, ut nullus peccantibus fermè relictus sit excusationi locus, quasi deliquisse omnino propter ignorantiam uideantur. Profectò mentis oculis tria haec lumina monstrant, iustitiam nihil aliud esse, quam uoluntatis habitum, sic à ratione directum, & roboratum, ut minus illecebrisque contemptis, non aliter agere statuat, quam diuinitas, natura, ciuilitasque dictauerit. Quidnam diuinitas praecipit, nisi ut in Deum, à quo habemus omnia, omnem cogitationis aciem, uoluntatis notum, operationis uim, opera merita, refera mus. Natura quoque quid aliud docet, nisi ut pecuniam corpori, corpus animae, animam rationi, ratione Deo subijciamus? Denique ciuilitas monere uidetur, ut ciues singuli esse se quaedam ciuitatis membra meminerint. Ideoque decere patriam quidem tanquam uniuersum corpus eorum, ciues autem tanquam corporis eiusdem membra diligere. Quamobrem ille sine controuersia uir iustus habebitur, qui Deum tanquam Patrem & Dsim pietate incomparabili uenerabitur.","prev":{"citation":"Opera omnia 652","label":"652","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/652","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/652"},"next":{"citation":"Opera omnia 652.5-8","label":"652.5 to 652.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/652.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/652.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}