{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 654.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 654.1-4","ref":"654.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/654.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/654.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/654.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":363,"text":"es te moriturum. Imò te mori. Quolibet enim momento uita praeterita interit. Si mortuum, malumne, an bonum? Si malus erat, bonum tibi est familiarem eiusmodi amisisse. Bonis uerò tuis dolere non debes. Si bonus fuit, quod ego potius arbitror, quum à bono prudenterque ametur, bonum certè illi est seorsum à continua morte corporis uiuere. Tantis autem amici bonis inuidere non decet, doles forsitan, quòd ami cum tuum, sicuti consueueras, amplius nusquam cernas. Nónne amicus tus is erat, duntaxat qui te amabat. Quis amabat, nisi ipse, qui te cognoscebat animus? Animum uerò ipsum neque aliter tunc, quam nunc uidebat, neque nunc minus, quam tunc uides. Absentiam fortem culpabis. Atanimi quum locum non impleant, non tam situ fiunt, quam cogitatione praesen tes. Quando illum non cogitas, dolere non potes: quando autem cogitas quod efficis, pro arbitrio statim in praesentia reuocas. Nunquam igitur queri de absentia debes, nisi fortè illud nobis obijcias, quod animo nunc tuo in corpore clauso soluti illius animi con suetudo non congruat. Segrega Bernarde, si potes, à corpore mentem. Crede mihi, subitò congruet. Sin minus potes, ne dubita, paulò pòst uelis nolisue congruet. Quòd enim uiuimus, si ad uoluntatem nostram conferatur, quam breuissimum est: si ad aetatem mundi, punctum: si ad aetatem Dei, etiam puncto minus. Vale, atque uiue Deo, qui quum solus infinita sit uita, mortem mortisque moerorem solus à suis cultoribus longe propellit. Legitimi Iurisconsulti partes. Marsilius Ficinus Petrophilippo Perusino illustri Iurisconsulto, Egum facultatem Astronomi loui Solique attribuunt, quibus nihil in coelis est pul chrius. Quid igitur in terris pulchrius est aequo aequitatis legumque interprete? iniquo contrà quid turpius? Desideras arbitror legitimi iurisconsulti effigiem & indolem intueri, o quam pulchrum spectaculum, quam mirabile, huius anima est Dei cultus, spiritus patriae legis cura, cerebrum, iudicium perspicax, oculi linguaque, doctrina. Pectus memoria tenax. Cor recta uoluntas. Manus rectae uoluntatis effectus. Pedes perseuerantia. Totum aequitas, atque grauitas. Sed quid ego uerbis Iurisconsulti ideam effingo? Petrus Philippus dum pictorum more seipsam in Francisco Soderino eius discipulo pinget, ideae ipsius reipsa ueram similitudinem assequetur. Nempe talem esse Petrum philippum, etsi adulationis suspitio asserere prohibet, cogit tamen ueritas confiteri. Talem quoque Soderinum fore Praeceptor studet. Discipuli indoles & initia indicant. Pater eius Thomas Soderinus clarissimus eques ardenter exoptat.","prev":{"citation":"Opera omnia 654","label":"654","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/654","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/654"},"next":{"citation":"Opera omnia 654.5-6","label":"654.5 to 654.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/654.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/654.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}