{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 658-2","citation":"Ficino, Opera omnia 658-2","ref":"658-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/658-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/658-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/658-2.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":151,"text":"instruere, ut semper meminerint non quod libeat, sed quod liceat audiforibus persuaderi debere. Nam qui quod iustum est suadet, facilius & felicius persuadet, quippe cum in causa sua iustitiam habet patronam. Meminerinnt se iussos esse oportere. Cuius enim uita non probatur oratio reprobatur. Opera uehementius, quam uerba mouent, maximè mouet alios qui ipse mouetur maxime, omnino autem offendit aures qui aliter canit ore, aliter pulsat lyram. Diuina Musica est rectus cogitationum, uerborum actionumque concentus. Meminerint quando laudaturi quempiam uituperanturiume sunt, amplissimam esse rerum, locorum, temporumque naturam, itaque neminem posse adeo sapientem bonumque esse, quin possit alter sapientior ac melior reperiri. Neminem rursus tàm insipientem, tamque malum, quin locus pateat insipientiori atque peiori, parce ergo laudandum, sed & parcius uituperandum, laudando praeterea exhortentur & mo neant. Nemo pestilentior homicida quam adulator, qui quantum in se est interficit animum. Laudent ergo uirtures Deumque uirtutum largitorem potius quam personas. Illud quidem pij Philosophi est, hoc autem adulatoris.","prev":{"citation":"Opera omnia 658","label":"658","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/658","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/658"},"next":{"citation":"Opera omnia 659.1-4","label":"659.1 to 659.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/659.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/659.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}