{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 659.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 659.1-4","ref":"659.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/659.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/659.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/659.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":321,"text":"Vituperent uitia non personas, Illud amici est, hoc inimici, non hominem, sed uitia oderint. Ergo cogitent non quomodo laedant hominem, sed quomodo uitia diluant. Studeant magis ut boni sint, quam ut docti, scientia inuidia gignit, bonitas occidit inuidiam, bonitas & hominibus utilior & Deo gratior, quam scientia, est etiam stabilior, citius enim obliuiscimur rei alicuius, quam breui didicimus, quàm mores amittimus quos laboriosa, & diuturna consuetudine comparauimus. Do ctrina per se ad breue tempus parumue confert, bonitas in aeternum, & ad consequendum Deum. Consule igitur discipulis tuis in more Socratico doctrinis humanis utantur ad expellendas sensuum nebulas, & animum serenandum. Tunc enim à diuino sole menti ueritatis radius illucescet, aliter uerò nunquam. Hoc unicum utile studium est. Qui aliter agit frustra misereque laborat. Sic te Lippi tui discipuli honorabunt. Pythagoram Socratemque praeceptores diuinos non libri, sed discipuli illustrarunt. Imò uerò libri, sed uiui, liber est discipulus carens anima, discipulus est liberuiuens. Laurenti quae à Deo ueritatis omnis magistro, gratis didicisti, gratis doce. Scientiam natura liberam nefarium est fieri mercenariam Laudo eum qui absque uerecundiae rubore multa didicerit, atque illa sine inuidia doceat. Quicquid in discipulis exundat, redundat in praeceptorem. Doce quęso libenter. Tot enim animae filios habemus quot & discipulos, quòd si genitores filios corporis cum uoluptate generant, cur non & docti cum uoluptate filios animae procreent? Praebe teipsum morum bonorum exemplum. Sanctimonia uitae doctrinam efficit uenerandam, iuniores seniorum facilè mores ebibunt. Sacrilegi habendi sunt, qui iuniorem imò & quorumlibet animos uerbis moribunsue inficiunt. Denique Pythagoram & Alabandensem Apollonium imitari, qui Indorum Philosophorum ritu non adolescentes quoslibet, sed feliciter natos, & optimè educatos in disciplinam suam admittebant. Non enim decet musas fieri, aut lasciuiae ministras, aut iniquitatis arma. Vale & saluta Albertinum Cremonensem Philosophum uerum, id est, doctrinę & honestatis exemplar. Cognitio & reuerentia suijpsius omnium optima. Marsilius Ficinus Hominum Generi salutem, id est, cognitionem & reuerentiam suijpsius, dicit. VOgnosce teipsum, diuinum genus mortali ueste indutum, nuda quęso teipsum, segrega quantum potes, potes autem quantum conaris, segrega, inquam, à corpore animam, à sensuum affectibus rationem.","prev":{"citation":"Opera omnia 658-2","label":"658","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/658-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/658-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 659.5-7","label":"659.5 to 659.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/659.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/659.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}