{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 660.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 660.1-4","ref":"660.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/660.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/660.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/660.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":337,"text":"Es enim extra dum mundum ipsa complecteris. Sed esse te putas in infimo loco mundi, quia teipsam quidem non cernis super aethera peruolantem, sed umbram tuam corpus uides in infimo. Perinde ac si puer aliquis super puteum constitutus esse se in fundo putei arbitretur, dum in seipsum aciem conuertit, sed suam quasi in fundo prospicit umbram. Aut si auis in aëre uolans, credat se in terra uolare dum umbram suam uidet in terra. Ergo relictis umbrae huius angustijs reuertere in teipsam, sic enim reuerteris in amplum. Immensam esse scito in spiritu amplitudinem, in corpore uerò infinitam, ut ita loquar, angustiam, quod quidem ex hoc prospicere potes, quod numeri, qui spiritali naturae propinquant, sine fine crescunt, non tamensine fine decrescunt. Magnitudo autem corporalis contra, terminum quidem habet augmenti, quamuis terminum decrementi non habeat. De diuinitate animi ac religione. Marsilius Ficinus Francisco Bandino, S. D. Aeteri cum ad Marsilium Ficinum & loannem Caualcantem unicum eius achatem scripturi sunt, geminas scribunt epistolas, putantes ubi duo uident corpora, duas quoque uoluntates inesse. Bandinus autem qui linceis oculis, ut ita dicam, introspicit unicam ad unicum scripsit epistolam, in ea Marsilium appellat immortalem atque diuinum, utpote qui non in carne hominis huius ueste figat intuitum, sed interiorem hominem intueatur, animum scilicet ipsum, qui hominibus à Deo tributus est immortalis atque diuinis. O quàm perspicax es Blandine, qui subito intuitu cernas, quod ego primùm per longas ambages decem annos inuestigaui, deinde composui hac de re quinquennio octo decemque libros. Quorum initium diuinitatem animae, quem ipse perspicere iam mihi uideris, incipit ijs uerbis paulatim significare. Cum genus humanum propter inquietudinem animi imbecillitatemque corporis, & rerum omnium indigentiam, duriorem quam bestiae uitam agat in terris, si terminum uiuendi natura illi eundem penitus, atque caeteris animantibus tribuisset, nullum animal esset infe licius homine. Quoniam uerò fieri nequit ut homo qui Dei cultu propius cunctis mor talibus accedit ad Deum beatitudinis authorem, omnino sit omnibus infelicior, solum autem post mortem corporis beatior effici potest, necessarium esse uidetur animis nostris ab hoc carcere discedentibus lucem aliquam superesse. Sed de his satis.","prev":{"citation":"Opera omnia 659.5-7","label":"659.5 to 659.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/659.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/659.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 660.5-7","label":"660.5 to 660.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/660.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/660.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}