{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 660.5-7","citation":"Ficino, Opera omnia 660.5-7","ref":"660.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/660.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/660.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/660.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":265,"text":"Tu uerò perge Blandineres singulas ut facis, quantum potes introspicere, sic enim nunquam decipieris, qui superficiem aspicit umbras tantùm uidet & somnia. Caeterum est cardo rerum atque substantia, polliceris honorare nos cum primum potueris, iamdiu diuum Platonem eiusque cultores magnificè honorasti. Nunc quoque honoras dum polliceris, ueridicus enim uir qualis est Bandinus cum pollicetur praestat officium. Vale. Consolatio in alicuius obitu. Marsilius Ficinus Anthonio Allio Theologo Episcopo Volaterrano consolationem diuinam dicit. CIliceret consolari eum qui caeteros consolari possit & soleat, scriberem ad te nunc epistolam in fratrum tuorum migratione consolatoriam. Non consolabor igitur Anthonium, sed precabor. Obsecro te, uenerande pater, per Deum ipsum uitam uiuentium, ut neque tàm cogites terrenam tuorum mortem, quàm coelestem eorum uitam. Neque tàm uoluntatem tuam sequeris, quàm diuinam, cui quidem facilè consentire unica pietas est, uera sapientia & summa felicitas. Quae caeteris necessaria aduersaque eueniunt, ei uoluntaria & prospera fiunt, qui cum gubernatoris omnium uoluntate consentit. Sed quid ego ineptus medicinas offero Hippocrati? Medice cura teipsum, imo te Deo committe curandum, nullum est enim, ut ipse optimè nosti, remedium contra mortis terrenae uenenum, nisi & coelestis, & super coelestis uitae feruens amor, & consideratio frequens. Vale. 28. Aprilis. 1474. Florentiae. Contra mendaces & impios detractores. Marsilius Ficinus. S. D. CCis fratrem tuum maximo tibi dedecori esse, quod mendax & instabilis ab omnibus habeatur, negare non possum eum esse mendacem, qui contra maiestatem diuinam, quae infinita ueritas est, uenenosam linguam calamumque tàm impiè tamquè insolenter exercet. De illo igitur nihil uerius, quam quod sit mendax homines praedicant. Sed cur instabilem hunc hominem non inuenio, qui tàm pertinaciter in suo proposito stabilis est, ut in ipsa sua instabilitate & malignitate iam consenuerit.","prev":{"citation":"Opera omnia 660.1-4","label":"660.1 to 660.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/660.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/660.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 661.1-4","label":"661.1 to 661.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/661.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/661.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}