{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 661.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 661.1-4","ref":"661.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/661.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/661.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/661.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":312,"text":"Vel emenda uitia fraterna si potes, (quanquam curare tàm ueterem morbum difficilimum est, & tàm nefarium uitium forsitan impossibile, nunquam enim surrexit dęmon, qui cum rebellasset à Deo semel dicitur corruisse) Vel saltem feras ęquo animo, postquam & Deus eius conuitia tolerat, forte quia scit Deus hunc nescire quid garriat. Non obscurant, amice, uirtutes tuas fraterna uitia, sed illustrant, albedo enim tua ob eius nigredinem candidius emicat. Noli igitur in bonis moribus minus ipse stabilis esse, quàm frater in malis, ut tàm bene agas bona, quàm bellè ille mala. Contra mendaces & impios detractores. Marsilius Ficinus Bernardo Oricellario uiro praestanti, S. D. Oli nimium turbari, Bernarde, si ille aduersus omnes tàm turpiterlatrat, latrat enim canis ille pro natura & consuetudine sua, tunc latrare desinet eiusmodi rabula cum desinet uiuere, nisi forte etiam post mortem latratu Cerberum comitetur. Sed dicoro, Bernarde, quid latratus eius cuiquam obesse potest? Imò homines uigilantiores cautioresque reddit. Et cum uulgatissimum sit, eum lemper probis, uel propter inuidiam, uel propter dissimilitudinem solere detrahere, ille probatissimus uir habebitur? Quem ille maximè improbauerit. Ego certe ab iniquo uerbis mallem, quam re ipsa uituperari. Vituperat autem re ipsa iniquus quem uerbis laudat, nam ei amicus ac similis iudicatur. Detractor quisque prius sibi ipse, quam caeteris necessariò detrahit, subit enim inuidi & maledici crimen. O quantum abutitur lingua qui ad malum utitur. Polluant maledictis os suum maledici, nos nostrum uicissim ne polluamus. Si foetores abominamur, scire debemus, nihil peius olere, quam in ore detergendae sunt sordes, sermo foetens putridae mentis est signum. Cauendum est igitur diligenter ne improborum contagione inficiamur. Non est curandum quid de nobis homunculi, sed quid uiri, neque tantum quid uiri, quantum quid ueritas ipsa loquatur. Siquid obijcitur falsi, contemne, ueritati confisus, siquid ueri, ad emendationem tuam aduersarij conuitijs utere. Noli ad leuissimam susurri uulgaris auram, uel prosperam, uel aduersam ullam in partem uerti. Diuinus animus nulla ex re alia pendere debet, quam ex Deo.","prev":{"citation":"Opera omnia 660.5-7","label":"660.5 to 660.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/660.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/660.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 661.5-6","label":"661.5 to 661.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/661.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/661.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}