{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 662.4-7","citation":"Ficino, Opera omnia 662.4-7","ref":"662.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/662.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/662.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/662.4.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":302,"text":"Vilia oblectamenta non implent animum, naturali quodam instinctu sublimiora petentem. Rationalis partis animae bona alia naturalia dicuntur, ut acumen, memoria & prompta uoluntatis audacia. In ijs felicitas non consistit, bene enim utentibus bona sunt, malè uerò mala. Alia rationalis animae bona sunt acquisita, ut morales uirtutes & speculatiuae. Nunquid in mo ribus est felicitas? quod Stoici & Cynici arbitrantur? Nequaquam, operationes enim mo ralium uirtutum, ceum temperantiae, fortitudinisque negotiosae atque laboriosę sunt. In labore autem non est finis ille, quem quaerimus, sed inquiete, negociamur enim ut otiemur, & bel lum gerimus, ut in pace uiuamus. Praeterea mores non propter se quaeruntur unquam, sed tanquam medicinae quaedam ad purgationem tranquillitatemque animi referuntur. Non est autem in tranquillitate Epicurea finis ultimus. Refertur enim animi tranquillitas ad speculationem ueritatis, ceum serenitas aëris ad Solis lumen. Num ergo in speculatiuis uirtutibus, qualis est contemplatio ueritatis, beatitudo uersatur? Certè in ijs ipsis. Sed alia est contemplatio, ut ita loquar, subcoelestium, alia coelestium, alia supercoelestium. Democritus in prima speculatione finem statuit. Anaxagoras in ea quiescere noluit, quia coelestia praestantiora iunt, quam sub coelestia, sed contentus esse nolebat speculatione coelestium. Vnde, inquit, ad illorum contemplationem genitum se fuisse, coelumque esse suam primam affirmauit. Quod quidem Aristoteles reprobauit, quia supercoelestium consideratio dignior admodum uideatur. Atque beatitudo sit summus actus summae potentiae circa obiectum summum. Verum alia est horum consideratio, quam consequi potest animus corpore clausus, alia quam solutus. Aristoteles putauit hominem qui prima habeat esse felicem, noster Plato negauit, quoniam diuinorum consideratio in hac uita intellectus ambiguitatem uoluntatisque anxietatem semper habet admixtam. Quamobrem apud Platonem beatitudo uera ad animam pertinet à corpore separatam diuina considerantem. In diuinorum genere angeli ponuntur atque Deus. Auicenna & Algazel affirmare uidentur, in angelorum consideratione animam fore beatam. Id duabus rationibus Platonici confutant. Ratio prima huiusmodi est: Intellectui nostro conditio haec innata est, ut reicuiusque requirat causam, rursusque causae causam.","prev":{"citation":"Opera omnia 662.1-3","label":"662.1 to 662.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/662.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/662.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 663.1-4","label":"663.1 to 663.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/663.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/663.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}