{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 663.5-7","citation":"Ficino, Opera omnia 663.5-7","ref":"663.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/663.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/663.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/663.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":245,"text":"Praeterea uidere quaerimus ut gaudeamus, non autem ut uideamus gaudere. Causam assignare possumus, ob quam uidere uelimus, causam uerò ob quàm uelimus gaudere, aliam praeter ipsummet gaudium, assignare nequimus. Quasi propter seipsum desideretur. Non cupimus ipsum uidere simpliciter, sed talia & tali quodam pacto uidere ut gaudeamus. Nullum gaudium natura ipsa respuit unquam, respuit tamen aliquam interdum cognitionem, imò etiam, si arbitramur multum fore molestam, ut oblectatio non cognitionis tantum, uerumetiam uitae sit condimentum, quo subla. to, omnia uidentur insipida. Plenius est gaudium, quàm cognitio, non enim, quisquis cognoscit, idem simul & gaudet, quisquis autem gaudet, necessariò & cognoscit. Natura sicut deterius existimat dolere, quam ignorare, ita melius gaudere, quam nosse. Et sicut dolorem semper, & ubique propter se fugit, & omnia propter ipsum tanquam summum malum, ita uoluptatem sequitur propter se, & alia propter ipsam quasi summum bonum. Cum uis cognitionis, ut supra diximus, in quadam discretione consistat, uis au tem amoris in unione, propius unimur Deo per amatorium gaudium quod nos transformat in amatum Deum, quam per cognitionem. Et sicut non qui uidet bonum, sed qui uult, fit bonus, sic animus non ex eo quod Deum considerat, sed ex eo quod amat fit diuinus, quemadmodum materia, non quia calorem ignis euadit. Ratio haec ex eo con firmatur, quod cum anima non sit ipsum bonum, ideoque bonum ipsi extra sui naturam sit quaerendum, sequitur ut conuersio uoluntatis, quae extra protenditur in obiectum, uerius ipso bono statuatur, quam notio intellectus quae manet intus. Intellectus enim me do quodam imaginario obiectum capit.","prev":{"citation":"Opera omnia 663.1-4","label":"663.1 to 663.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/663.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/663.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 664.1-4","label":"664.1 to 664.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/664.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/664.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}