{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 664.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 664.1-4","ref":"664.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/664.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/664.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/664.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":325,"text":"Voluntas essentiali instinctu transferre se nititur in obiectum. Appetitus in essentia fundatur latissimusque & perpetuus est, quaecunque enim sunt semper aliquid appetunt. Cognitio per acceptas imagines agit, paucorum est & intermissa. Possessio igitur boni per appetitus naturam magis substantialis est per cognitionis intuitum. Si Deus mentem à uoluntate seiungeret seruaretque naturam utramque seorsum, mens quidem priorem speciem retinere forsitan uideretur. Esset enim adhuc forma quaedam rationalis, uoluntas speciem fortè mutaret. Esset enim appetitus aliquis carens rationis electione. Sed mens nullo prorsus bono ulterius frueretur, esset enim tanquam animal absque gustu, nihil sibi placeret, nihil probaret, neque alteri cuiquam, neque sibi assentiretur. Voluntas tamen adhuc suis quibusdam bonis pro uiribus frueretur. Frui igitur summo bono ad uoluntatem potius, quam intellectum pertinere uidetur. Merito uoluntati conuenit finis motus, id est, felicitas, quoniam ad eam spectat motus initium. Intellectus enim cum notam pro natura rerum, qui pro natura sua res ipsas intelligat res ad seipsum quodammodo uidetur attrahere, ideoque non propriè mouere dicitur animam. Voluntas cum res appetat eo modo consequi, quo sunt inseipsis, trahit animam ad externa, Ideoque motus initium est uoluntas. Finis autem motus uniuersalis extrinsecus est, qui denique tan quam forma quaedam animae sese iungit. Anima per uoluntatem hoc fine maximè fruitur. Quia merces laboranti debetur. Cura uerò stimulusque circa consequendum bonum malumune uitandum est in affectu. Voluntas non modo, quia magis meretur, quam intellectus apud Deum; idcirco magis Deo fruitur, uerum etiam quoniam ad eam beatitudinis distinctio pertinet. Quanto enim quis ardentius amat, tantò euadit beatior, ideo ad ipsam spectat felicitatis ipsius substantia. Quid dicemus ad hoc? quòd cum multò plures amare Deum ardenter possint, quamclarè cognoscere, amatoria uia & hominibus tutior est ad infinitum bonum quod seipsum uult, quam plurimis impertire longè accommodatior. Ad uoluntatem igitur pertinet consecutio. Quid rursus ad hoc? quòd liber animarum rationalium motus, & quia liber, ideo progrediens praeter finitum quemlibet terminum usque adeò meritis proficere potest, ut nonnullos etiam angelorum beatitudine ualeat superare: superare uero eos amando gaudendoque potius, quam intelligendo ualemus.","prev":{"citation":"Opera omnia 663.5-7","label":"663.5 to 663.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/663.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/663.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 664.5-8","label":"664.5 to 664.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/664.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/664.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}