{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 668","citation":"Ficino, Opera omnia 668","ref":"668","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/668","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/668","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/668.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":267,"text":"Emini cum adhuc puer esses, atque unà cum Cherubino Quarqualione doctissimo praeceptore tuo nostram academiam salutares, consuluisse me tibi ut cum primum aetas pateretur, diuinas literas legesque capesseres, deinde sacris initiareris. Idemque patrem tuum Octonem iurisconsultum equitemque praeclarum sępenumero rogauisse. Quoniam & astronomia te magnum in religione uirum, & physionomia legitimum, tùm literis, tùm moribus sacerdotem mihi fore monstrabat. Ecce nunc, quod rarissimum est, in uigesimoquinto aetatis tuae anno Archiepiscopus Amalphiensis regio fauore felicibusque auspicijs es constitutus. Quamobrem & tibi uero Archiepiscopo, & mihi quasi uati cuidam, optime mi loannes, summopere gratulor, non tàm quod astronomiae, quàm quod physionomiae iudicium impleuisti, ex illo quidem ad Dei uicarium, ex hoc autem ad Deum ipsum potes accedere. Reliquum est ut quod in tam tenera aetate, adiuuante Deo tam prosperè es consecutus, feliciter exequaris. Quod quidem ita demum efficies, si semper memineris te hominem esse, & quae sine Deo adipisci non potuisti, non posse absque Deo uel rectè gubernare uel feliciter possidere, si te illi pia mente optimisque operibus sedulò commendaueris, si in omnibus consulueris seniores uiros atque probatos, si non quodlibet, sed quod licet, non quod irrationalis affectus blandè mentitur, sed quod diligentissima ratio metitur, elegeris. Si memineris pastorem uerum tam egregium uirtute esse oportere, ut subiecto gregi uirtutum omnium sit exemplar. Alioquin pastoris uitia gregem inficiunt, & uitia gregis in pastoris infamiam pernitiemque redundant. Verum quid opus est, ut Marsilius instruat Archiepiscopum? Satis hunc, ut literae moresque declarant, Pauli Apostoli epistolae instruxerunt. Vale felix. Laus Philosophiae oratoria, moralis, dialectica, theologica. Marsilius Ficinus Bernardo Bembo iurisconsulto equiti, doctrina & authoritate praeclaro Venetorum oratori, S. D. Vaeris quam ob causam cum res multas passim artesque laudauerim, Philoso","prev":{"citation":"Opera omnia 667-2","label":"667","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/667-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/667-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 668-2","label":"668","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/668-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/668-2"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}