{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 670.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 670.1-4","ref":"670.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/670.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/670.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/670.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":306,"text":"Ibi anima, Philosophiae munere, non modo felix euadit, uerum & cum fiat, ut ita dicam, Deus quodammodo fit ipsa felicitas. Ibi omnes mortalium res, artes, negotia cessant, sola ex omnium numero sancta restat Phi losophia. Ibi nihil aliud uera beatitudo est, quam uera Philosophia, quippe cum haec, quemadmodum à sapientibus definitur, amor sapientiae sit: Summam uerò illic beatitudinem in quodam uoluntatis affectu, qui amor gaudiumque circa diuinam sapientiam est, consistere arbitramur. Quod autem Philonsophiae beneficio animus, quandoque Deus quidam euadere possit, ex eo connijcimus, quod dum ea duce omnium paulatim naturas intelli gentia comprehendit, & eorum quae apprehendit, & eorum formas penitus induit, uoluntate insuper singulis partim fruitur, partim etiam dominatur, quodammodo efficitur omnia. Atque dum hac ratione fit cuncta, paulatim Deus, qui fons & Dominus est cunctorum, efficitur. Profecto Deus & intra se, & extra se perficit uniuersa. Mens quoque uiri legitimè Philosophantis, quasi Deus quidam, intra se uniuersorum ueras sempiternasque concipit notiones. Sed nunquid humanam mentem extra se singula facere posse dicemus? Vt obmittam quod ingenium Philosophicum occulta Dei omnipotentis opera, cogitatione, uerbis & literis manifesta, instrumentis uarijsque materijs examussim imitatur & exprimit. Vnum hoc animaduertendum in primis existimo, quod artificis solertis opus artificiosissimè constructum non potest quilibet qua ratione quoue modo sit con structum discernere, sed solum qui penè eodem pollet artis ingenio. Nemo enim discer neret, quo pacto Archimedes ille Philosophus sphaeras constituit aeneas eisque motus mo tibus coelestibus similes tradidit, nisi simili etiam ingenio praeditus. Et qui propter inge nij similitudinem discernit, is certe posset easdem constituere postquam agnouit, modo uel instrumentum, uel materia non deesset. Cum ergo Philosophus sphaerarum coelestium ordinem, unde moueantur, quo progrediantur, & quibus mensuris. quidume pariant uiderit, quis neget, eum esse ingenio penè eodem, quo author ille coelorum? Ac posse ipsum quodammodo coelos, & quae in eis sunt facere, si instrumenta nactus fuerit materiamque coelestem. Postquam facit eos nunc, licet ex alia materia, tamen persimiles ordine.","prev":{"citation":"Opera omnia 669.5-8","label":"669.5 to 669.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/669.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/669.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 670.5-7","label":"670.5 to 670.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/670.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/670.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}