{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 671.8-11","citation":"Ficino, Opera omnia 671.8-11","ref":"671.8","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/671.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/671.8","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/671.8.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":365,"text":"Neque id quidem, qui enim ultro properantem stimulat, non praecipit, ut arbitror, sed praecipitat. Ergo non ut celerius curras urgebo, sed potius precabor ut pergas. Sanè non in carceribus currentium premium, sed in calce locatur. Cursum aggredi cuius libet est uel ignauissimi, peruenire uerò perpaucorum. In sementis principio spinae saxaque minantur, in medio blandissimi flores arrident, in fine fructus suauissimi colliguntur. Non qui serit, sed qui segetem colit & metit, felix est agricola nuncupandus. Sodorinum uerò nostrum agricolam breui felicem futurum existimo. Durus huic sementis labor iamdiu praeterijt, & asperior hyems, uer iampridem floridum agitur, in diem fructifera aestas aduentat. Cura igitur tuam ualetudinem diligenter, ut dulcibus agriculturae tuae fructibus uesci suauissimè ualeas. Vale. At cur ad eum, quem tàm multum amo, in pręsentia scribo tam pauca? quia etiam dum uidemur absentes pro mutuo inter nos amore plurima inuicem die noctuque confabulamur. Praeterea Hieronymus Amatius tuus, & quia tuus idcirco meus, communis nostrę beniuolentiae nodus, qui ad Pisanum gymnasium proficiscitur, coram multa narrabit. Iterum Vale. Solus diuinus medicus curare morbos animi potest. Marsilius Ficinus Francisco Cardinali Senensi, S. D. Vper Venerande pater ob egregij cuiusdam amici iacturam graui moerore premabar, neque solari moerentem poterat cithara Calliope sua, saepe mihi alias lenimen dulce laborum. Minerua etiam me, nescio quomodo, destituerat. Nisi enim parumper indomitum clipeum amouisset, nunquam aut rigidi Sa turni aut saeui Martis tela miserum uulnerassent. Solus autem restabat Phoebus, id est, diuinus medicus, qui curare posse morbum animi uideretur. Quorsum haec? Nempe tu meam hanc iniquam sortem diuinans, uenerande pater, aliter enim scire non poteras, opportunè admodum misisti ad Marsilium tuum Epistolam amoris gratiaeque plenissimam, qua gratias tibi agi ob accepta summa abs te beneficia prohibebas. Et, ut uerius lo quar, non Epistolam, imò saluberrimum diuinumque pharmacum porrexisti, mannam, nectar, ambrosiam. Qua quidem siue medicina, siue potius alimonia recreatus animus reuixit, respirauit, resipuit & conualuit. Ergo posthac tu mihi Phoebus eris, mea te semper cithara canet, singularem tranquillitatis animi authorem. Quam Democritij Philosophi tanti fecerunt, ut in ea sola tam diuinam, quàm humanam beatitudinem collocarent. Atque haec quidem tranquillitas in his, qui magna gerunt ideo minima esse solet, quia & illi minimi sunt in magnis, Phoebum uerò meum tranquillitatis portum, & magna decent, & maxima manent, quoniam in magnis est maximus.","prev":{"citation":"Opera omnia 671.5-7","label":"671.5 to 671.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/671.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/671.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 671.12-13","label":"671.12 to 671.13","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/671.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/671.12"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}