{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 673.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 673.1-4","ref":"673.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/673.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/673.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/673.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":320,"text":"Similitudo autem natura quaedam est in pluribus eadem, nam si hic illi similis est, ille quoque huic est necessario similis. Eadem ergo similitudo quae hunc ut illum amet compellit, illum quoque ad hunc amandum adducit. Similis enim aut in geminis fidibus aut duabus citharis temperatio efficit, quemadmodum nos quotidie experimur, ut quotiens altera pulsatur, totiens moueatur & altera. Si praeceptores huiusmodi aut non satisfaciunt, aut minus forte declarant, conferamus iam nos ad Philosophos, mi Corsine, & quam potissimum mutui huius affectus causam afferant audiamus. Mutuam inter illos beniuolentiam esse Astrologi arbitrantur, in quorum genesi luminum, id est, Solis & Lunę commutatio fuerit, uidelicet si me nascente Sol in Ariete, Luna in Sagittario: te nascente Sol in Sagittario, Luna in Ariete. Aut quibus signum idem uel saltem simile, idemque planeta similisue ascenderit, aut benigni planetae similiter angulum Orientis aspexerint. Aut Venus in eadem natiuitatis domo eodemque gradu fuerit constituta. Addunt Platonici, quorum uitam dęmon idem aut certè similis ducat. Physici uerò mortalesque, complexionis, nutritionis, eruditionis, consuetudinis, consilij similitudinem, similis affectus causam esse uolunt. Denique ubi causae plures concurrunt, ibi mutua beniuolentia uehementior reperitur, ubi omnes, illic Pythiae, Damonisque, Piladis & Orestis, resurgit affectus. Quid plura? Huiusmodi ratio, Amerige, loannem Caualcantem Marsiliumque Ficinum iamdiu diuino quodam amore coniunxit, ratio eadem Amerigum quoque feliciter iam nobis adiungit. Quid de Bernardo Bembo Veneto dicam? Hunc nobis cum non ratio quaedam eiusmodi solum, uerumetiam prouidentia diuina coniunxit. Vera poësis à Deo ad Deum. Marsilius Ficinus Alexandro Braccio Musarum Sacerdori, S. D. Lato noster in Dialogo qui lon inscribitur, carmina illa solum diuina Musica musarumque furore infusa poëtis existimat, quae quando Musica humana can tantur, & cantorem ipsum, & audientes quodammodo concitant in furorem. Alexandri uerò carmina heri ad Marsilium scripta esse talia mox cithara mea pluribus audientibus comprobauit, comprobauit etiam paulò pòst loannes Baptista Boninsegenius familiaris noster uir apprime Latinis, Graecisque literis eruditus. Quamobrem non tàm diligentiae tuae, quae tamen est non mediocris, quàm musarum aspirationi tuam hanc debes Bracci poësim.","prev":{"citation":"Opera omnia 671.12-13","label":"671.12 to 671.13","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/671.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/671.12"},"next":{"citation":"Opera omnia 673.5-6","label":"673.5 to 673.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/673.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/673.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}