{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 677.5-8","citation":"Ficino, Opera omnia 677.5-8","ref":"677.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/677.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/677.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/677.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":341,"text":"Si intellectus potest ens ipsum tanquam totum quiddam describere, atque ipsum in cuncta eius quasi membra gradatim diuidere, ea quae tàm inuicem, quàm ad totum diligentissimè comparare, quis non uideat hunc natura entis ipsius uniuersi esse capacem? Qui enim totum ipsum in sua forma uidet eiusque terminos atque gradus per quos propagatur undique prospicit, absque dubio potest singula, quae illis terminis comprehenduntur, media comprehendere. Mitto tunc quod cum apud Platonicos super ens atque sub ente queat ipsum unum bonumque excogitare, multo magis totam eius iatitudinem undique percurrere poterit. Certè post notionem entis, quod uocabulum saepius iam repetimus, etiam quod ab eo diuersissimam fingi potest, id est, non ens pro arbitrio cogitat. Si potest ab illo ad hoc infinitè inde distans percurrere, multo magis per quaelibet, quae sub illo quasi media continentur. Hinc Aristoteles inquit: Sicut materia, quae ultimum est naturalium, omnes potest corporeas induere formas, omniaque hoc pacto corporalia fieri, sic intellectum qui (ut ita loquar) supernaturalium ultimum est suppremumque naturalium, spiritales omnes rerum omnium formas accipere posse, omnesque euadere. Quemadmodum uniuersum sub ratione entis atque ueri obiectum est intellectus, ita sub ratione boni est uoluntatis obiectum. Quid nam, intellectus inquirit? Nisi cuncta in se suo modo pingendo transformare omnia in seipsum? Quid rur sus uoluntas annittitur? Nisi omnibus omnium modo fruendo seipsam in omnia transformare? Ille ergo conatur ut uniuersum fiat quodammodo intellectus, haec autem ut uoluntas sit uniuersum. Vtrunque igitur naturalis ad hoc uergit animi nixus, quemadmodum inquit id metaphysicis Auicenna, ut animus ipse modo suò totus mundus euadat. Videmus enim quemlibet animum naturali instinctu & continumo nixu conari, ut cuncta uera intellectu cognoscat, & cunctis bonis uoluntate fruatur. Animi origo finisque est solum infinitum uerum atque bonum. Eminisse uerò oportet uniuersum ipsum, quod esse dicimus animi finem, esse penitus infinitum. Finem enim cuiusque praecipuum propriumque putamus, quod propriè res quaeque summopere appetit tanquam summum cuique bonum, cuius gratiam petit agitque reliqua, in quo tandem quiescit omnino, adeò ut finem naturae appetitusque stimulo iam prorsus imponat. Intellectui uerò nostro conditio haec innata est, ut rei cuiusque requirat causam, rursusque causae causam.","prev":{"citation":"Opera omnia 677.1-4","label":"677.1 to 677.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/677.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/677.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 678.1-4","label":"678.1 to 678.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/678.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/678.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}