{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 678.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 678.1-4","ref":"678.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/678.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/678.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/678.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":339,"text":"Ideo non cessat unquam inquisitio intellectus, nisi eam causam reperiat, cuius nulla sit causa, sed ipsa causa causarum. Id autem solus est Deus immensus. Voluntatis quoque affectus nullo faciatur bono, quatenus putamus bonum praeterea aliud superesse. Solo igitur eo satiatur bono ultra quod nihil est boni. Quid autem hoc aliud est, nisi Deus immensus? Igitur quicquid aut ueri aut boni offertur quod certos habeat gradus quamuis quamplurimos, adhuc plures intellectu requiris, & ulterius appetis uoluntate. Vnde nusquam nisi in uero bonoque immenso potes quiescere, neque finem nisi in infinito po tes facere. Cùm uerò res quaeque in propria eius quiescat origine unde efficitur, & ubi perficitur, animus uerò noster in solo infinito quiescere ualeat, sequitur ut solum quod infinitum, sit propria eius origo. Vocari autem id ipsum propriè debet ipsa infinitas & aeternitas, potius quam uel aeternum quiddam uel infinitum. Quoniam uerò effectus causae proximus euadit causae ipsi similimus, consequens est ut anima infinita quodammodo uirtus sit & aeterna, alioquin ad finem nunquam propriè uergeret infinitum. Hinc nimirum efficitur ut nonnulli sint inter homines, qui contenti sub coelo uiuant opibusque temporalibus impleantur. Animus optatum finem bonumque suum quandoque consequi potest. Otest autem perfectum finem suum aliquando rationalis animus assequi. Si ePnim quae minus in natura perfecta sunt naturalem perfectionem suam in quaesiti finis habitu consequuntur, multò magis animus, qui & perfectissimus est, & finis omnium naturalium. Si quae finem neque alijs neque sibi ipsa praescribunt, aliquando fine congruo potiuntur, multò magis & mens, quae finem suum aucupatur, & reperit finem rursus multis instituit, multorum praesagit, uidet & omnium. Si naturalis potentia in rebus uel minimis non est inanis, certè non est inanis in animo, qui usque adeò magnus existit, ut quanto interuallo minima quaeque à maximis excedantur examussim dimetiatur. Accedit quod animus haud quaquam finem certum naturaliter sequeretur nisi posset & assequi. Qua enim alia potentia mouetur ad illum, nisi qua potest etiam peruenire? Videmus praeterea illum, quando impense contendit, multum in eiusmodi motu perficere. Qua uerô uirtute proficit eadem quandoque perficitur. Videmus denique uehementius paulatim uehementiusque moueri, quemadmodum elementum quidlibet quo naturali termino propinquat magis, eo mouetur uelocius.","prev":{"citation":"Opera omnia 677.5-8","label":"677.5 to 677.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/677.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/677.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 678.5-6","label":"678.5 to 678.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/678.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/678.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}