{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 68.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 68.1-4","ref":"68.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/68.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/68.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/68.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":333,"text":"Sed Rabi Moses scripsit ad illos, non promitti à Deo Prophetam legum conditorem, sed solum, pręsagum futurorum. Volebat, inquit, Deus à ludaeis auguria, quibus utebantur Cananaei, fugare, hinc eis dicebat: Gentes istę, quatum possidebis terram. Augures & Diuinos audiunt, tu autem à Domino Deo tuo aliter institurus es, scilicet, ut non per auguria, sed per Prophetas à Deo missos futu ra praenoscas, ideò subdit: Prophetam de Gente tua, & fratribus tuis, sicut me, suscitabit tibi Dominus Deus tuus, ipsum audies. Hinc Rabi Moses ad Africanos. Nos etiam affirmamus haec Mosi uerba non aliter exponenda esse, quàm Africanus Rabi Moses exposuerit. Sed consideremus magnum Mosem in eodem Deuteronomij capitulo in sequenuibus ita loquentem: Vt petisti à Domino Deo tuo in Oreb, quando concio congregata est, atque dixisti: ultra non audiam uocem Domini Dei mei, & ignem hunc maxi mum amplius non uidebo, ne moriar. Et ait Dominus: Mihi bene omnia sunt locuti, Prophetam suscitabo eis, de medio fratrum suorum similem tui, & ponam uerba mea in ore eius loqueturque ad eos omnia, quae praecepero illi. Si quis autem uerba quae loquetur audire noluerit, ego ultor existam. Videtis ad populum, quando in monte Oreb tradita lex fuit, igni, caeterisque horribilibus signis fuisse perterritum, rogatum deinde Deum, ne ulterius eo pacto ad populum loqueretur. Vnde promisit Deus aliâs se absque ullo terrore per Prophetam quendam, qui uerus homo foret, qualis Moses, legem populo traditurum. In superioribus ergo capituli uerbis, Moses de Propheta futurorum pręcone, quales multi fuerunt. In sequentibus autem de Propheta legum conditorem, (qualem lesum Nazarenum fuisse uolumus) loquitur. Sed turbat uos nimium sc o, quòd iussit Moses semper eius mandata seruari. Mementote à Grammaticis uestris tractari, dictiones ad sempiternum pertinentes duplices esse: alias ad sempiternum absolutè, alias ad sempiternum cum quadam conditione referri. In primo genere est Cela, & ubi apud nos Psalmus dicit, in secula seculorum laudabunt te, apud Hebraeos est Cela. Est etiam in eo genere Necali, atque ubi Psalmus Graecè & Latine dicit: Viuet in aeternum, Hebraice sonat, Necali. In secundo genere Hebraicè est holam, Latinem seculum.","prev":{"citation":"Opera omnia 67.5-8","label":"67.5 to 67.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/67.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/67.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 68.5-7","label":"68.5 to 68.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/68.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/68.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}