{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 680.5-7","citation":"Ficino, Opera omnia 680.5-7","ref":"680.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/680.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/680.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/680.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":194,"text":"Vtrobique igitur non solum ipsa non est felix, uerumetiam sensus ipsius felicitatem penitus interturbat. Siue iam domuerit sensum seque in seipsa collegerit, tunc propria impellente natura rationes rerum causasque perquirit. Vbi aut inuenit saepe quod nollet, aut non inuenit saepe quod uellet, aut forte non tantum comprehendit quantum cupit & capit. Semper certè ambigit & uacillat & angitur. Cùm igitur nusquam quieta sit, certè nunquam dum sic afficitur, uel ipsa fine potitur optato, uel sensum praesente iam fine suo potiri permittit. Nihil uerò irrationabilius fingi potest, quam hominem qui per rationem est animalium imo omnium quae sub coelo sunt perfectissimus: perfectissimus, inquam, quantum ad formalem perfectionem illam quae tributa nobis est ab initio, ob eandem rationem esse omnium imperfectissimum quantum ad finalem illam perfectionem ad quam consequendam perfectio prima tribuitur. Hic esse uidetur infelicissimus ille Prometheus, qui diuina sapientia Palladis instructus ignemque coelestem in rationem adeptus ob hoc ipsum in summo uertice montis, hoc est, in ipsa contemplationis arce ob continuum auis rapacissimae morsum in inquisitionis stimulum, miserrimus omnium merito iudicatur, donec transferatur eodem, unde olim acceperat ignem, ut quemadmodum uno illo luminis superni ra diolo nunc assidue stimulatur ad totum, sic toto deinde lumine penitus impleatur.","prev":{"citation":"Opera omnia 680.1-4","label":"680.1 to 680.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/680.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/680.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 681.1-4","label":"681.1 to 681.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/681.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/681.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}