{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 681.5-8","citation":"Ficino, Opera omnia 681.5-8","ref":"681.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/681.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/681.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/681.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":288,"text":"Animal autem irrationale non ducitur à seipso, sed ab ipsa naturae prouidentia numquam errante ad finem sibi conuenientem, tanquam ad signum sagitta dirigitur. Error autem ille noster atque praeua ricatio cum non à naturae defectu proueniat, sed uarietate rationis & obliquitate cosilij nequaquam disperdit potentiam naturalem, sed turbat potius uoluntatem. Atque sicut in ele mento etiam extra locum proprium posito una cum natura seruatur uis atque inclinatio ad terminum proprium naturalis, qua potest aliquando suam repetere regionem, sic in homine etiam postquae à recto tramite aberrauit, restare putant naturalem tùm tramitis, tum termini repetendi potentiam. Denique exactissima Theologorum examinatio rem omnem breuiter ita concludit. Non potest ulla ad motum aliquem inclinatio amplior esse quam motor. Cùm igitur animi inclinatio praecipuè uergat ad infinitum, nimirum dependet solum ab infinito. Si enim à determinata quadam causa post Deum animae motrice quam proxime proueniret ad finem quoque duntaxat uergerit terminatum. Siquidem mouendi uirtus quamuis in infinito principio sit infinita, tamen in sequente causa, quae determinata est, terminatur. Ac motus mouentis proximi potius, quam remoti sequitur qualitatem. Quamobrem motor ipse qui animum propriè uertit ad infinitum est ipsamet solum infinita potestas, quę mentem pro libera uoluntatis natura modo quodam mouet ad eligendas uias maximè libe ro. Rursus pro infinita mouentis potentia ad appetendum finem usque adeò incitat ut non appetere nequeat. Si motus eiusmodi non potest quo dirigitur peruenire, nullus utique porerit. Vhi infinita uiget potentia. Ibidem infinita sapientia atque bonitas dominatur. Haec autem neque quiequam mouetincassum, neque bonum ullum praetermittit alicui quod accipi iam possit & debeat. Proinde cum homo tùm ob rationis contemplationisque usum ad angelos beatissimos, tùm ob diuinum cultum ad Deum beatitudinis fontem multò propinquius arcedat, quam bestiae, necesse est eum aliquando posse in optati finis possessione forem muilio beatiorem.","prev":{"citation":"Opera omnia 681.1-4","label":"681.1 to 681.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/681.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/681.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 681.9","label":"PROOEMIVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/681.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/681.9"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}