{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 684.5-8","citation":"Ficino, Opera omnia 684.5-8","ref":"684.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/684.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/684.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/684.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":286,"text":"Seruatur, inquam, quia & si causae ęquales, id est, quae in eadem specie sunt, qua & effectus in generatione effectus, non tamen in con seruatione necessariae sunt, tamen superiores causae in effectu etiam conseruando sunt necessariae. Eadem ratione quicquid intelligitur usquam, siue insito quodam & naturali lumine tanquam familiari oculi radio, siue infimorum radijs angelorum tanquam igne siue supernorum angelorum luminibus, tanquam stellis, uniuersum hoc infiniti ipsius intelligibilisque Solis radijs intelligitur. Praesertim quia Sol eiusmodi ubique totus uiget, & implet intrinsecus uniuersa, magisque inde cuncta tàm in conseruando, quàm in nascendo depen dent, quàm imagines in speculis à corporibus. Radio quidem Solis per alia passim refle xo cernere possumus alia. Solem uerò ipsum nisi recto quodam ipsius radio rectoque in eum aspectu suscipere non ualemus. Atque hoc quidem radio qui profluit extra Solem, ideoque miscetur quodammodo & minuitur oculus, quam purus, & quam magnus sit Sol discernere nequit. Quod si puritatem magnitudinemque illius agnoscimus, non ocu lis istud qui longè falluntur, sed ratione metimur. Oportet autem oculum sic à natura institurum fuisse, ut ipsi Solis globo, quam proximè adhaereret, quo propriam eius puritatem magnitudinemque perspiceret. Sic radius qui ex Deo amanans rebus creatis infunditur creata solum propriè nobis ostendit, Deum uerò nobis ipsum ostendit magis, qui in mentem ipsam dirigitur in Deum uerè directam. Veruntamen quoniam à mente pro mentis qualitate & capacitate percipitur, puritatem infinitatemque Dei monstrare non potest. Ideoque per ipsum nunquàm Deum esse actum purùm omnino infinitumque cogitare possemus. Nihil autem supra mentem intus habemus quod queat mentis fallaciam redarguere. Certa tamen ratione consideramus diuinae puritatis & infinitatis abyssum, rationemque infinitatis atque uicissim rationis infinitatem animaduertimus. Quando etiam super supremos angelos per innumerabiles perfectiones gradus magis deinceps magisque gradatim progredientes qua ratione diuinus actus progressum eiusmodi penè infinitum infinite superemineat cogitamus.","prev":{"citation":"Opera omnia 684.1-4","label":"684.1 to 684.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/684.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/684.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 685.1-4","label":"685.1 to 685.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/685.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/685.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}