{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 685","citation":"Ficino, Opera omnia 685","ref":"685","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/685","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/685","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/685.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":404,"text":"Hoc ipsum nisi esset quicquam, nisi uerius existeret, quàm sensibile, certè uerius intellectum mouere non posset, quam sen sibile sensum. Nunc autem longè uerius mouet, quandoquidem magis perducit tàm ad uerum, quàm ad ueritatis cuiuslibet rationem. Quid enim uerum sit propria ratione, & quid ipsa sit ratio ueritatis, ac uicissim ueritas rationis, haud sensu, sed ratione percipimus. Si quis autem dixerit, mentem ab alienis uel extrinsecis ad intelligentiam non moueri, sed ipsamet propria & mirabili quadam uirtute suas sibi species, sua obiecta concipere, dicemus ex eo sequi, mentem esse incorpoream penitus & aeternam, si nequaquam ab alio, sed à scipsa mouetur, suaque uirtute species siue rationes concipit incoiporeas & aeternas. Vera enim cuiusque ratio cum aliter aliquando se habere non possit, est sempiterna. Caeterum istis addemus: Si non deest menti simplicistima quaedam forma & perfectissima, imò adest, per quam & ad quam de simplicitate perfectioneque rerum omnium dixerit, ac seipsam multis simpliciorem perfectioremque, multa quoque ipsa simpliciora & perfectiora esse concludit. Si, inquam, non deest menti talis quaedam forma, sed adest, multominus uniuerso de est, imò uerò multomagis inest. Ac mens ab illa uim accipit qua moueatur ad illam. Addemus praeterea, humanam mentem summam quidem esse in formarum genere naturalium, quoniam formas concipit siue suscipit puriores, perfectiores, quarum compara ione naturales nihilipendat. Verum non esse in mentium ordine summam, quoniam non sit uerissima, id est, summè ueridica, cum noxij saltem uitio corporis saepe ambigat & fallatur. Mens uerò illa uidetur esse uerissima, quae nihil unquam admittitfalsi.ni hil prorsus ambigui. Quoniam uerò quicquid uerius est, id est, & magis potentiusque existit, sequitur supra mentem nostiam mentes alias esse, ad modum ueriores, quae à fallo remotiores sint, quàm nostra, ac denique super omnes quandam esse summam atque uerissimam, in qua non aliud sit mens, quàm ueritas, non aliud intelligere sit, quàm esse, non aliud agere sit, quam uelle. Quae cum foecundissima sit, imò ipsa foecunditas, mentes deinceps, quàm plurimas tanquam filias procreet, seruet, illustret. Veriores autem mentes, ueriores quoque rerum possident rationes, uerissima uero uerissimas. Vnde concluditur, rationes rerum incorporales quae ab humana ratione pro arbitrio cogitantur, non esse figmenta quaedam, sicut illis qui sensibus potius, quam ra tione uiuunt, atque res iudicant, forsitan uideretur, imò uerò super nos in diuina quadam mente tanquam supercoelesti Sole uerissima rationum omnium lumina clarissimè perlucere. Vnde in mentes alias quae inter illam & nostram quasi mediae esse uidentur, ceu in stellas superiores & quodammodo immutabiles, atque etiam in nostram, ceu in Lunam iam quasi mutabilem, ueri rationum radij dimittantur.","prev":{"citation":"Opera omnia 682.5-6","label":"682.5 to 682.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/682.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/682.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 685-2","label":"685","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/685-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/685-2"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}